LIBER I.
I Chaos in species.
II Terra in varias personas.
III 1 Mundus in saecula quattuor, aureum, argenteum, aereum et ferreum.
//5// IIII Item annus in tempora quattuor.
V Gigantum sanguis in homines.
VI Lycaon, Pelasgi filius, in lupum.
VII A Deucalione iactati lapides in viros et a Pyrrha in mulieres.
VIII Python serpens in figuras.
//10// VIIII Daphne, Penei filia, in laurum.
X Io, Inachi filia, in vaccam.
XI Mercurius in pastorem.
XII Syringa nympha in fistulam.
XIII Argus, Arestoris filius, in pavonem.
//15// XIV Io supradicta in Isidem.
Chaos, ut Hesiodus indicat volumine, quod deorum originem con//fab 1//tinet, fuit initio rerum confusio, quae postea in
suas species distributa est ita, ut levissima corporum, aether igneus et hunc infra aer frigidus ceteraque sidera sublimem partem peterent universa, per quae //20// solis splendor ac lunae vagaretur, gravissima
autem, humus liquorque, [[632]] in ima parte subsederunt. ex terra cum omnia generata sint variarumque rerum mater repperiatur, tum humanum genus, quod cuncta vinceret, Prometheus Iapeti filius, ut idem Hesiodus ostendit, ex humo finxit, cui Minerva spiritum infudit. saecula etiam dicta auctoritate Varronis vertuntur, quoniam aureum in deterius argenteum et post //5// in aeneum ac postea,
quod opprobrium antedictis est, in ferreum //fab 2// cessit Separata erat terra a ceteris elementis, sed homo nondum natus, ipsius
terrae futurus cultor ac dominus, itaque Prometheus Iapeti filius terram imbre mollivit et ex hac hominem ad dei
similitudinem et imaginem finxit, cuius facies non prona, ut cetera ani//10////fab 3//malia, esset in terram, sed caelum spectaret erecta Ex quo chaos tenebrosum iniecta luce discussum est et discretis elementis faciem hanc tam claram mundus accepit, deinceps quasi in aetates quasdam, in saecula quattuor distributus est, hoc est aureum et argenteum, aereum et ferreum.
quibus pro qualitate sui adscripta sunt nomina. nam aureum saeculum dictum est, quod Saturno regnante omnium rerum erat plena tranquillitas: non furor saeviebat armorum, non avaritia hominum fluctibus commiserat vitam, et cessantibus
rastris inarata gravidas fruges terra praebebat. otiosa erat ac secura vita mortalibus; ac sine vicissitudine temporum continua
veris gratia //20// fruebantur. deinde secundum saeculum in argenteum ab aureo colore [[Liber 1. fab. 2-5. 633]] migravit. tunc primum et aestas ardentior caeli et graviora frigora incubuere mortalibus. tunc meditata domorum tutiora
secreta: antea enim aut in antris habitabant aut incolebant frutecta silvarum. semina etiam tum primum sulcis coepere
committere, cum iam terra solita hominibus negaret alimenta. tertium saeculum aereum, argento iam durius. coepere
homines inverecundius vivere. nam cupiditate habendi avaritia cum perfidia exorta est. inde mare pervium factum, dum
divitiae requiruntur. terra quoque cunctis antea communis limitibus terminisque discreta est, et in venis quidem non sola fru//10//menta quaesita sunt, sed metalla inventa crepuerunt. quartum saeculum ferreum a rigore dictum est; quod in tantam
rabiem furoris erupit, ut omnia scelera cupiditatis excelleret. namque ab odiosa vita et insanientis avaritiae grassationibus
ad parricidia usque perventum est Cum Saturno, aurei saeculi rectore, caeli arce deiecto teneret //fab 4////15// Iuppiter mundum; sic ipse mundus quattuor ac
diversa tempora coartavit, ut ver, quod fuerat ante unum semper ad serenam tranquillitatem continuum, in partem anni
quartam et angustissimum coierit tempus, ut huic succederet ardor aestatis et tertio sequeretur autumni infida temperies et
post haec totus annus rigida hieme clauderetur. //20// quae quattuor tempora veris exordio qualitatem imitarentur et ordinem saeculorum Gigantas nomine inmensae molis et
similes matri //fab 5// [[ 634]] filios parens terra progenuit, quorum magnitudini par exarsit audacia. nam exstructis in excelsum aggerem montibus
sacrilegas manus iniecere caelestibus. sed fulminum igne deiecti inpium genus poenae suae cruore generarunt. nam
sanguis eorum permixtus terrae homi//fab 6//nes procreavit haud longe ab origine discrepantes De Gigantum //5// sanguine
nati quam sacrilega mente versati sunt, Lycaonis testatur exemplum. qui tyrannus Arcadiae, cum advenas et hospites
trucidaret, etiam Iovem in se accendit iratum. nam Iuppiter humani sceleris inpatiens, in deos querimonia delata,
simulata hominis specie ad Lycaonis regiam venit. cui Lycaon tamquam mortali praeparans //10// mortem prius humana
membra devoranda velut hospitali humanitate apposuit. quae postquam Iuppiter sensit, non eum penitus interemit, ne
supplicii amitteret sensum, sed in lupi saevi eum formam convertit, qui et mores in rabie et nomen Lycaonis in
appellatione servant. non contentus fuit Iuppiter ceteros homines unius Lycaonis terrere //15// supplicio, nisi in genus
omne saeviret, indidemque tantam iussit aquarum copiam redundare, ut opertis diluvio montibus cuncti homines //fab 7//
interirent Iuppiter propter audaciam Lycaonis ceterorumque mortalium, qui sceleribus suis etiam deorum potentiam
temptabant, itaque orbem terrarum profusis imbribus inundavit. et cum duo pietate e [[Liber I. fab. 6-10/13. 635]] ceteros mortales antecessissent, Deucalion Promethei filius ac Pyrrha, eadem soror atque conianx, et Parnaso monte
proluviem imbrium effugissent, sorte moniti Themidis, eo tempore quae antistes terrae fuisse traditur, a deis veniam
acceperunt per preces generandae pro//5//lis, ita ut lapides post tergum iacerent, ex quibus homines nascebantur; et a Deucalione missi in viros vertebantur, a
Pyrrha autem in feminas Post cataclysmum factura edidit terra Pythonem ser//fab 8//pentem, speciem ignotam mortalibus.
hunc Apollo sagittis interemit, et, ne eius aboleret nomen, instituit ludos et certamina quaedam in //10// his ludis ostendit. unde etiam Apollo Pythius est appellatus ludique Pythii Daphne, Penei fluminis filia, cum omnium virginum, quae //fab 9// in Thessalia essent,
speciosissima haberetur, adeo quidem ut deos pulchritudine sua caperet, Apollo etiam cum illam conspexisset, forma eius
expalluit. quam cum neque pollicitis neque precibus adire po//15//tuisset, vim ut adferret instituit. et illa cursu conspectum eius effugere cupiens, patrem invocavit, ut virginitati suae,
quam sibi permiserat, ferret auxilium. cuius ille auditis precibus filiam deorum auxilio, ut vim effugeret, in laurum
convertit Io, Inachi filia, cum //fab 10 et 13 (Muncker)// aequales suas specie praecederet, ab Iove adamata est, qui amoris
//20// precibus desiderium explevit. et ne puella Iunonis iram incideret, a [[636]] conpressore in vaccam est transfigurata. cuius fallaciam Iuno cum intellexisset, petit eam ab Iove: velut munus sibi daret
vaccam, quia speciosissima erat ceteris armentis, quae in Peloponnensi regno essent. Iuppiter vero, ne, si negasset, proderet
puellam, itaque tribuit confestim. Iuno autem, ne amplius eius paelex cum Iove concumberet, //5// Argum, Arestoris filium,
centum oculos habentem ei praeposuit. quem Mercurius patris iussu interemit et a casu eius Argiphontes est cognominatus.
Iuno Argum, quem ob custodiam occiderat, in volucrem pavonem transformavit et receptum in suam tutelam pennis
insignibus, //fab 11// quibus amissa lumina indicaret, ornavit Iuppiter mittit Mercu//10//rium in habitu pastoris ad Argum supradictum
interficiendum //fab 12// Syringa nympharum naiadum, quae circa Nonacrinum montem Arcadiae vagabantur, speciosissima proditur
fuisse. quam cum Pan, Mercurii filius, adamasset et eam persequeretur et ad amnem Ladona Arcadiae conpulisset, ne vi
castitatem deponere cogeretur, sororum //15// auxilio in harundinem conversa est. ex quibus fistula est composita, quae
nomine eius apud Graecos Syringa nuncupatur. cuius cantu Argus in somnos conpulsus est, quo facilius eum Mercurius
interficere //fab 14// posset Io supradicta cum furiis exagitata orbem terrarum percucurrisset, novissime in Aegyptum
delata ac placata Iunone a Iove in pristinam //20// formam regressa est. Isidis deae nomen accepit linigeraque est appellata.
[[Liber 1. fab. 10-14 u. Liber II. fab. 1. 637]] LIBER II.
I Phaethon, Solis et Clymenae filius, fulmine ictus.
II Heliades sorores Aegle Lampetie Phoebe in arbores scilicet populos.
III Lacrimae earum in electrum.
IIII Cygnus, Stheneli filius, Ligurum rex, in avem sui nominis.
V Callisto, Lycaonis filia, in ursam.
VI Eademque cum filio Arcade a Iove in sideribus.
VII Corvus volucris initio candidus, deinde in nigrum. //10//
VIII Coronis,
Coronei filia, in avem cornicem.
VIIII Nyctimene, Nyctei filia, in noctuam.
X Ocyroe, Chironis centauri filia, in equam.
XI Battus, Nelei filius, ruricola, in saxum.
XII Aglaurus, Cecropis filia, in
lapidem.
15 XIII Iuppiter, Saturni et Opis filius, ad Europam in taurum.
Clymene, Oceani et Thetidis filia, cum Phaethontem ex Sole //fab 1// conceptum genuisset et in adultam perduxisset aetatem,
monuit ut patrem cognosceret. qui infeliciter progressus ad orientem Solem pervenit agnitusque est ab eo per conubii indicia; accensusque agitandi //20// currus amore, quem quattuor equi Pyrois, Eous,
Aethon ac Phlegon adsueverant trahere, diu expetitum currum accepit et a praeministris [[638]] Horis iunctum conscendit. monitis itaque instructus patris per iter ignotum cum equis obniti nequisset, equi ignoto
agitatore conterriti mundi pronam partem petierunt. quamobrem cum cuncta mortalium ardore subito proflagrantium
incenderentur a Ioveque opem inplorantes peterunt, ne orbis terrarum conflagraret, Phaethon fulmine ictus //5// et e curru praecipitatus est; atque ita liberati equi vinculis agnito //fab 2 et 3// itinere ad suam stationem reversi sunt Sorores
Phaethontis Phaethusa, Lampetie, Phoebe casum fratris dum deflent, deorum misericordia in arbores populos mutatae sunt.
lacrimae earum, ut Hesiodus et Euripides indicant, in electrum conversae sunt ac fluxisse dicuntur //10////fab 4// Cygnus, Stheneli
filius, materno genere Phaethonti proximus, cum Liguriam incoleret et in ripa Eridani amnis, quem quidam Padum vocant,
cum vidisset corpus Phaethontis a sororibus eius ablui, pari calamitate est concussus. plus enim iusto deflendo propinqui
interitum deorum voluntate in volucrem cygnum abiit, qui perosus cae//15//lestis ignes paludes ac flumina, quibus
insenesceret, est secutus. //fab 5 et 6// Phanocles in Cupidinibus auctor Iuppiter cum reliquias torrentis ignis persequeretur, ut laborantibus opem ferret
mortalibus, cum circa Nonacrinum montem Arcadiae, in quo genitus existimatur, vagaretur, in Callistus, Lycaonis filiae,
incidit amorem. cui cum preces de ex//20//plemento desiderii sui admovisset frustratasque voces suas intellexisset, astu eam
subit. in Dianae namque sexum se reiecit ac fati[[Liber II, fab. 2-8. 639]]gatae ornatus pharetra sagittisque velut Diana occurrit, ac veste pariter posita virgo Iovem experta est. neque ideo a Iunone
inmerenti delictum remissum est. nam confestim paelicatu eius accensa, ne amplius pulchritudine coniugem caperet, in
ursam eam transfiguravit. //5// quae a Iove cum Arcade filio, quem erat enixa, inter sidera conlocatur. a Graecis autem Helice, a nostris septemtrio
nuncupatur et a Tethy et Oceano ob Iunonis iram inter cetera sidera liquore non tinguitur, ut auctor Hesiodus indicat. ut alii: 'sed lucet in astris Callisto renovatque suos sine fluctibus ignes' [Callisto su//10//pradicta cum filio Arcade in sideribus a Iove translati sunt] Corvus vo//fab 7//lucris initio naturae candidis pennis
plumatus fuit. sed quia Coronida, Coronei filiam, indicaverat Apollini in adulterio morari{,} itaque propter acerbissimum
indicium flagrantis dei sagittis confixa est; ergo ille niger ex candido factus. ex hac et Apolline nascitur Asclepius, quem //15// pater exciso utero matris, cum ea rogo esset
inposita, abstulit. is ad Chironem a patre in Pelium perlatus est montem, ut ab eo incrementum simulque scientiam
acciperet medendi Coronis, Coronei //fab 8// filia, refert corvo, ne indicium Apollini faceret. cum ergo Minerva Ericthonium Vulcani filium, qui ex conplexu sui in
terram ceciderat, //20// sustulisset, et comitibus suis Pandroso et Hersae Aglauroque, Cecropis filiabus, cistula inclusum
tradidisset monuissetque, ne quis omnino id conspiceret, Coronis supradicta, nobilissima virginum, custodibus laxatam
cistulam et inspectam, cum draconem repperisset, [[640]] divulgavit; quam ob rem dea eam a se alienavit. quae cum solitudine in litore oblectaretur, Neptunus procul conspecta
Venere eius incaluit. cui cum vim adferret, ab eadem dea propter virginitatem tenaciter custoditam in avem cornicem
conversa est, ita ut //fab 9// templo deae submoveretur Nyctimene, Nyctei filia, virgo Lesbia, //5// nimia libidine effrenata in
patris cubile se inplicuit ideoque adversantibus deis ob admissum cessit in noctuam. quod scelus ipsa nocturno tempore
occultat et in luce visa ab omnibus volucribus //fab 10// petitur obnoxia Ocyroe, Chironis et Chariclus filia, contemptis patris
artibus vesania futura praecinuit: infanti Asclepio praedixit, //10// quod medicina mortuos ad superos educturus esset, ab avo
fulminis ictum experturum; patrem quoque Chirona a serpentibus cruciandum cupidumque mortis ex deo in mortalium numerum
venturum. quae cum esset elocuta, in equae cessit figuram, ne adversantibus fatis //fab 11// plura ederet quam praedicta
Apollinis sinerent Apollo, Iovis et //15// Latonae filius, cum pecus Admeti, Pheretis filii, pasceret, fistulae cantu solitudinem
protegens, boves eius in agros Pyliae regionis progressae sunt, quas Mercurius avertit et in silva occuluit. quod cum Battus,
Nelei filius, equas pascens vidisset, Mercurius vero, ut indicium premeret, ex armentis formosissimam vaccam ei concessit.
at //20// ille discedenti adfirmavit, lapidem proximum, quem vidisset, celerius quam se quicquam indicaturum. deus vero, ut
mortalis fidem ex[[Liber II. fab. 9-13. 641]]periretur, paulo post mutata figura ad eundem reversus est simulavitque se amissas boves quaerere et praemium promisit, si
demonstrasset. at ille cum, sub quo monte pascerentur, ostendisset, Mercurius perfidia eius offensus in lapidem eum
mutavit, qui ab eventu //5// index circa Pylium vocatur Athenis virgines per sollemne sacri//fab 12//ficium canistris Minervae ferunt pigmenta, inter
quas a Mercurio eminens specie conspecta est Herse Cecropis filia. itaque aggressus sororem eius Aglauron precatusque, ut
se Hersae sorori suae iungeret. at illa cum pro ministerio aurum eum poposcisset, Minerva graviter //10// offensa est avaritia eius, ob quam cistulam etiam
traditam sororibus eius custodiendam adversus suum praedictum aperuisset: Invidiae novissime imperavit . . . eam sorori
Hersae exacerbavit diuque cruciatam saxo mutavit Cum Mercurius iussu patris in Phoenicen //fab 13// transgressus esset, ut armenta illius regionis ad lites conpelleret, //15// Iuppiter in taurum conversus cum se armentis Agenoris
regis inmiscuisset et in amorem sui spatiantes in harena virgines consistere coegisset, paulatim singulas adludens novissime
Europam Agenoris filiam, cuius amore conpulsus averterat figuram, insidentem suo tergo per mare in insulam Cretam detulit ibique concubitu eius fruitus est.
[[642]] LIBER III.
I Dentes draconis in homines.
II Actaeon, Aristaei et Autonoes filius, in cervum.
III Iuno, Saturni et Opis filia, in anum.
IIII Tiresias, Eueri filius, in feminam.
V Itemque in virum augurem et Echo, Iunonis filia, in vocem.
VI Narcissus, Cephisi et Liriopes filius, in florem sui
nominis.
VII Liber pater, Semelae et Iovis filius, in Acoeten, idemque Liber pater in puerum.
VIII Tyrrheni nautae in naves et in delphinos.
//10// VIIII Pentheus, Echionis filius, dilaceratus.
//fab 1// Agenor rapta Europa fratres eius ad requirendam sororem dimisit, ita ut, nisi eam repperissent, ad se ne revertereutur,
imperaret. Cilix diversas petit regiones, novissime constituit Ciliciam; nec minus Phoenix a nomine Phoenicen. Cadmus
vero desperata spe visendi //15// parentis Apollinis oraculum ingreditur sciscitans, in quibus partibus orbis consisteret. accepta
itaque sorte, ut vaccam a grege secretam, quae lunae signum in latere haberet, ageret et, ubi fessa procubuisset, ibi statueret
urbem, parens praecepto in eam terram devenit, quae postea a bove Boeotia est dicta. hic cum ad fontem Martis socios //20//
aquatum misisset et ille ibi venisset, ut vidit a dracone socios con[[Liber III. fab. 1-4. 643]]sumptos, serpentem interfecit dentesque eius Minervae monitu humo sparsit. ex quibus armatorum multitudo progignitur,
quae inter se domestico bello confligit, ita ut ex ea quinque relinquerentur, quia Minervae voluntate creandi populi, qui
Thebis considerent, prin//5//cipesque essent. quorum nomina haec produntur fuisse Echion, Idaeus, Chromius, Pelorus, Hyperenor. Cadmo socii
condendae urbis additi sunt Diana cum in valle Gargaphie aestivo tempore fati//fab 2//gata ex adsidua venatione se ad
fontem perlueret, Actaeon, Aristaei et Autonoes filius, eundem locum petens ad refrigerandum se et //10// canes, quos exercuerat, feras persequens in conspectum
deae incidit; qui ne eloqui posset, habitus eius in cervum ab ea conversus est, ita ut pro fera laceratus a suis canibus sit Iuno
suspectam Semelen, //fab 3// Cadmi et Harmoniae filiam, cum haberet, quod cum Iove concubuisset, in anum conversa est, ut se fallacia sine inuidia cuiusquam ulcisce//15//retur; ad eam venit persuadetque ei, ne alio Iovem apparatu recipiat ad cubile, quam solitus sit apparere Iunoni, quo ut illius auctoritas gravis, proinde ipsius concubitus insignis esset. quod cum impetravisset a cupiente, deus instructus tonitribus ac fulminibus domum Semeles ingressus est. tecta eius deceptae optatis flammis adurit //10// Liberumque conceptum utero gravidae incendio eripit ac femore insuit suo. postea conpletis mensibus nymphis, quae Nysam montem Indiae perfrequentarent, clam tradidit nutriendum Iuppiter cum
//fab 4// [[644]] Iunone iocosius omissis omnibus iurgiis referens in coniunctione maiorem capere feminas quam viros voluptatem Tiresiam
iudicem adeundum censuit, qui utramque naturam maris ac feminae fuerat expertus. nam quodam tempore cum serpentes
concubitu haerentes baculo percussisset, in mulierem conversus fuerat ac rursus proximo vere eadem usus ratione ac tactu
in virum cesserat. qui cum Iovis sententiam tutatus esset, damnata Iuno lusum in iracundiam vertit ac Tiresiam luminibus
orbavit. pro qua iniuria, quod maius esset, //fab 5// Iuppiter futurorum ei scientiam tribuit Liriope nympha ex amne Cephiso
Narcissum procreavit, cui Tiresias, Eueri filius, omnia pro//10//spera responso pollicitus est, si pulchritudinis suae nullam
habuisset notitiam. hunc igitur Echo cum diligeret neque ullam viam potiendi inveniret, cura et sollicitudine iuvenis, quem
extremis vocibus persequebatur fugientem, extabuit, eiusque reliquiae corporis in lapidem conversae sunt; quod ei incidit
Iunonis ira, quia garrulitate sua eam //15// saepe esset morata, ne Iuppiter in montibus persequens nymphis manifesto deprendi
posset. fertur Echo filia Iunonis ob deformitatem montibus recondita, ne quid eius praeter vocem inspici posset; quae //fab 6// tamen post obitum auditur Narcissum autem supradictum ob nimiam crudelitatem, quam in Echo exhibuerat, Nemesis
ultrix fasti//20//dientium in amorem sui inpulit, ut non minore flamma ille exureretur. qui cum ex adsidua venatione
fatigatus secundum fontem in opaco procubuisset et hauriens aquam imaginem sui conspexisset et [[Liber III. fab. 5-10. 645]] diutius ibi remoraretur, novissime tabuit, ita ut vita privaretur. ex cuius reliquiis flos exstitit, quem naides nymphae flentes
casum fratris Narcissi nomine eius adnotaverunt Pentheu{s}, Echionis et //fab 7// Agaues filius, in contemptum trahens
praedicata Tiresiae auguris, ut //5// in adventu Liberi Thebani hedera redimiti procederent ac sacra susciperent, prohibet suos parere monitis, quod negaret ex
Semele deum proditum. confestim itaque famulis imperat, ut in conspectum suum Liberum vinctum attrahant. at ille ut
vesanientem illuderet, versus in Acoeten ducitur vinctus et custodia clauditur Acoetes supra//fab 8 9 10//dictus, Liberi comes, cuius sub imagine deus latuerat, eludens Penthea, //10// indicat regi, quia ita exigeret, nomen
genusque artis suae et quanta vis apparuerit in Libero, quo tempore petens Naxum in Tyrrhenos inciderat. ab his enim propter eximiam pulchritudinem
captus pro praeda inpositus navigio. qui ut vidit in aliam se duci regionem, //15// armamenta navis in feras ac serpentes
convertit. quo prodigio exterriti Tyrrheni in pelago se praecipitavere ac in delphinos et aves se mutavere. post haec iterum
custodia clauditur. quae cum sponte dei patuisset ac vincla manibus defluxissent, in montem Cithaerona digreditur ibique
Agauen matrem eius alienatam furore //20// adiuvantibus sororibus Ino et Autonoe inpellit, ut sacra proterentem sua interimat
manu.
[[646]] LIBER IV.
I Dercetis, Nini regis filia, in piscem cessit.
II Semiramis, Dercetis filia, in columbam.
III Pyrami et Thisbes cruor in arborem morum.
IIII Leucothoe, Orchami regis filia, in virgam tuream. //5//
V Clytie, Orchami coniunx, in herbam heliotropium.
VI Daphnis,
Idaei filius, in saxum.
VII Sithon ex viro in feminam.
VIII Ex imbribus procreati Celmus et Adamans.
VIIII Crocus et Milax famuli in flores. //10//
X Salmacis et Hermaphroditus in unum corpus.
XI Minyeides Thebanae in vespertiliones.
XII Ino et Melicertes di maris Leucothea et Palaemon.
XIII Spuma maris in Venerem.
XIIII Sidoniae comites Inus in saxa et in aves. //15//
XV Cadmus et Harmonia in dracones.
XVI Guttae Medusae in serpentes.
XVII Atlans, Iapeti filius, in montem sui nominis.
XVIII Virgae subiectae capiti Gorgonis in curalium.
XVIIII Medusae
crines in serpentes. //20//
XX Nais nympha in pisces.
//fab 1 2 3// Thebis cum Tiresias, Eueri filius, diem festum sacrorum Liberi edixisset, Alcithoe, Minyae filia eiusdem civitatis
in eodem permansit iudicio, quo Pentheus, cum sororibus, quae lanae potius operandae [[Liber IV. fab. 1-5.647]] studio quam sacrorum adesse volunt. itaque rogata est, ut inter opus lanificii referret fabulas, quibus oblectarent adsuetum
laborem; dubitat, an de Babylonia, quae in piscem conversa sit, an de filia, quae cessit in columbam, an de naide nympha,
quae similiter cessit in //5// piscem, an etiam de ea arbore, cuius poma albi coloris in sanguinem cesserunt Pyramus et Thisbe urbis Babyloniae, quam
Semiramis //fab 4// regina muro cinxerat, et aetate et forma pares, cum in propinquo habitarent, rima parietis et conloquii et
amoris initia inter se pignerati sunt. constituerunt itaque, ut a matutino ad monumentum //10// Nini regis sub arborem, morum convenirent ad amorem. et cum celerius sub lucem Thisbe, nacta occasionem, ad
destinatum locum venisset, conspectu leaenae exterrita abiecto amictu in silvam refugit. at fera a recenti praeda cum ad
fontem vicinum tumulo sitiens decurreret, relictam vestem cruento ore laceravit. post cuius discessum //15// Pyramus cum eundem venisset locum et amictum sanguine adspersum invenisset, existimans a fera consumptam, ferro se sub arbore interfecit. deinde Thisbe deposito metu, cum eundem fuisset reversa locum et conperisset, se causam mortis
adolescentis exstitisse, itaque, ne diutius dolori superesset, eodem ferro se traiecit. quorum cruore //20// morus arbor adspersa,
quia foedissimi spectaculi fuerat inspectrix, poma, quae gerebat alba, in conscium vertit colorem Sol praela//fab 5//[[648]]tam Leucothoen ex Eurynome et Orchamo, Achaemeniae principe, origine Beli genitam, Clymenae ac Rhodo, Circae matri
et Clytiae, quarum pulchritudine ante sollicitum animum egerat, dilexit. et cupiens, ut in antedictis, cupiditatem sedare, in
speciem matris puellae Eurynomes conversus virginem deceptam dolo vitiavit. cuius adulterio //5// Clytie incensa, qua nondum satiatus erat Sol, parenti puellae indicavit. quam ille cum terrae defodisset, vitiator admissi
misericordiam exhibens, diducto solo, cui subiecta fuerat, pro ea virgam tinctam nectare, quae gratissima diis
hominibusque esset, extulit, quae turea //fab 6// appellatur. hoc Hesiodus indicat Clytie, nympha supradicta, ob //10// iniuriam, ante dilecta, ab amatore deserta, ita tenuata visceribus est, ut in herbam converteretur, quae primum conservans
amorem dei //fab 7 8// heliotropium diceretur cursumque servaret eiusdem dei Adicit //9 10 11// quoque nec de Daphnide Idaeo
pastore dictura, qui quod fidem coniugii non praestiterit, abierit in saxum, nec de Sithone, qui ex viro in //15// feminam
cesserat; neque etiam casus relatura Celmi aut Adamantis Curetumque, qui ex imbribus sint procreati; nec aut de Croco aut [[Liber IV. fab. 6-13.649]] Smilace, qui in florem versi sunt; refert quoque Salmacidem fontem Cariae, cuius liquore contacti in mollitiem versi
defigurentur. Mercurius cum ex Venere qui duplici figura Hermaphroditus vocatur genuisset eumque naides nymphae in
Ida monte educavissent, relictis //5// sedibus in Cariam venit. hic conspicato fonte opacissimi soli ac perlucentis aquae cursum continuit. quo diutius eo loco
morante Salmacis naidum dum flores legit conspicatis vestigiis diligere coepit. qui paulatim circa montem Nonacrinum
moratus, dum blanditia liquoris precibusque tenetur nymphae, fonte se mersit ac confestim //10// amplexu naidis inhaesit nec ante ab ea dimissus est, quam ab ea impetrasset, in unam ut cederet speciem. data itaque
venia Hermaphroditus, postquam se animadvertit nec virum nec feminam factum, a parentibus impetravit, ne infamis solus
esset, ut, quicunque eius fontis aqua contactus esset, perinde ut ipss mollesceret Minyei//fab 12////15//des Thebanae sorores fuisse produntur, quarum sollertissimae Leucothoe et Leuconoe, quod Liberi sacra in contemptum
devocaverint, Minervae lanificio addictae ex inproviso die numinis vocibus tibiarum et tympanorum exterritae sunt, quae in
conspectu non viderent. et ut animaduertere telas instrumentaque sua in hederam ac vites re//20//pente mutata et locum adsuetum feris repletum noctemque obfusam timentibus, in volucres conversae sunt, quae
vespertiliones vocantur Iuno graviter ferens, quod Ino, Liberi altrix, sororibus punitis //fab 13// cum duobus remaneret liberis in vita contemptrix
numinis sui, per [[650]] Taenarum promunturium Peloponense inferorum sequens iter ad Erinyas ultrices inpiorum descendit petiitque ab eis, ut
Athamanta cum coniuge Ino, adversarios numinis sui, ulciscerentur. quarum una imperio parens deae relicta regia Ditis ad
superos egressa est. ut Athamantis regiam contigit, in sinum eius ac coniugis angues et virus, //5// quibus sensus eorum
alienarentur, iniecit. quam ob insaniam ille Learchum filium in venatione pro fera interfecit, Ino autem Melicerten ex
scopulo secum in profundum praecipitavit. qui Veneris precibus pro nepote habitis a Neptuno pelagi rectore in deorum
cessere numerum, ita ut Melicertes Palaemon, ipsa Ino Leucothoe //11////fab 14// inter marinos deos nuncupetur Refert quoque
Venerem petisse a Neptuno de Ino et Melicerte, ut in numerum deorum referat. significat enim Venus se in undis esse
creatam, quo facilius moveret //fab 15// Neptunum Comites Inus, quod desiderio reginae adfectae casum eius maerentes
defleverant, ob eandem iram Iunonis cum praecipitare //15// se destinassent, ne pari honore a Neptuno excipi possent, in saxa
et //fab 16// aves effecit ut transfigurarentur Cadmus Agenoris filius, postquam inspector fuerat suarum calamitatum in exitu
neptium, perosus Thebarum sedes cum Harmonia, Martis et Veneris filia, coniuge sua, in Illyricos profugit. ibi petita venia
a deis in draconis speciem con//10//vertitur, qui initio mali causa fuit. vota eius expleta sunt: in dracones [[Liber IV. fab. 14-19.651]] versi sunt Perseus, Iovis et Danaes filius, missus a Poly//fab 17//decte ad Medusae caput perferendum, quae adspectu suo
obvios in silicem convertere solebat, Minerva adiutrice evicit propositum laborem et intercepto Phorcydum lumine, quae
invicem custodias Gor//5//gonum agebant, adspectum caput Medusae rettulit. ex sanguine autem, qui Perseo per Africam iter faciente stillaverat,
genus serpentum est procreatum. utero autem eiusdem Medusae equus Pegasus cum pennis exiit Atlans Iapeti et Pleionae
filius a Themide, //fab 18// quae initio antistes deorum erat, responsum accepit, ne quem hos//10//pitio ex progenie Iovis reciperet, si vellet hortum, quo poma aurea erant, custoditum habere. quam ob causam cum
Perseo fatigato ex adsiduo cursu requiescendi hospitium negavisset eumque viribus propelleret, ille elatum caput Gorgonae
ei obiecit. quo viso in montem pari nomine est versus, cui ultimis Africae locis mundus iniectus est //15// Perseus per
Aethiopiam iter faciens, postquam Andromedan //fab 19// propter superbiam matris, quae se nympharum pulchritudini
praetulerat, saxo alligatam ac marinae beluae obiectam vidit, captus specie eius exarsit pactusque a Cepheo et Cassiopia
parentibus virginis, ut sibi matrimonio cederent, si beluam interemisset, voti itaque //20// compos est factus. interfecto igitur monstro cupiens requiescere, ne [[652]] caput Gorgonis laederet, virgulas lectas in litore subiecit. et hae super induruerunt, ita ut adeptis radicibus sanguinei coloris
mari ut //fab 20// arbusculae nascerentur, quae nomen haberent curalium Medusa Gorgo cum propter pulchritudinem a
pluribus peteretur, coniugium Neptuni effugere non potuit. quae quod in templo Minervae cum eo //5// concubuit, propter
religionem loci, quam obtriverat, crines eius in serpentes ab eadem dea sunt mutati, ut, quae petita initio a plurimis procis
esset, obiecta deformitate obvios in fugam verteret.
[[Liber IV. fab. 20 et Liber V. fab. 1.653]] LIBER V.
I Phineus et socii eius in saxum. II Polydectes in lapidem.
III Musae in aves.
//5// IIII Cyane in fontem.
V Steles puer in lacertam.
VI Ascalaphus in bubonem.
VII Sirenae ex parte in aves.
VIII Arethusa in fontem.
//10// VIIII Lyncum regem in lyncem.
X Pierides in picas.
Andromedan, Cephei et Cassiopes filiam, in Aethiopia propositam //fab 1// beluae marinae Perseus, Iovis et Danaes filius,
Medusae Gorgonis caput ferens paciscitur coniugem, si eam periculo liberasset. causa //15// autem prostituendae exstiterat ob Nereidum iram, quarum pulchritudini mater se praetulerat. perfecto igitur a Perseo
pollicito cum fides promissa a Cepheo esset praestita et nuptiarum coniugalium epulis regalibus principes interessent,
Phineus, Cephei frater, cui Andromeda ante desponsata fuerat, contumeliam sibi existimans gra//20//vissimam iniunctam,
quod advenae consanguineus postpositus esset, vescentium animos pugna confudit. et cum res miserabilis dimicantium
ageretur in regia ac multi ex utraque parte armis, quae casus obtulisset, cecidissent, novissime Perseus praetimens
multitudinem adversariorum imperavit, ut discederent ex conspectu sui, caputque [[654]] Gorgonis extulit, quo viso Phineus cum auxiliantibus deriguit in saxum. nomina autem eorum sunt: Thessalus, Ampyx, Nileus. Aconteus autem Persei miles dum prospicit dimicans per inprudentiam aspecta Gorgonis specie perinde in lapidem
cessit. item Astyages, Rhoetus, Indus Athis, Phorbas, Amphimedon, Actorides Erytus, //5// Polydegmon, Abaris, Lycetus,
Helix, Phlegyas, Clytus, Idas, Clymenus, Prothoenor, Hypseus, Lyncides, Emathion, Chromis, Broteas, Telames, Epytus,
Lampetides, Pedasus, Lycormas, Pelates, Corythus, Abas, Menaleus, Dorylas, Halcyoneus, Clytius, Clanis, Aethion,
Agyrtes, Molpeus, Echemmon. item in lapides Thescelus, Ampyx, Lyncides, //10// Nileus, Eryx. novissime Phineus et ipse cum sociis deriguit in //fab 2 (3 Muncker)// saxum Polydectes rex insulae Seriphi, ad quam
Perseus cum [[Liber V. fab. 2-5. 655]] Danae matre inclusus arca pervenerat, cupiens ablegare arbitrum, ut matre eius libere potiretur, ad Gorgonis Medusae resecandum caput eum misit. quod ille Minerva volente ad Polydecten pertulit infitiantique laborem operis ostendit, ac
prius ille eo diriguit quam se ulcisceretur Musae cum Parnasum montem petissent, adversis tem//fab 3 (4)//pestatibus,
invitatae a Pyreneo, qui Daulida, Phocidis urbem, incolebat, tecta subierunt. qui pulchritudine captus virginum, cum regiam
claudi imperasset ad vim inferendam, ne cupiditatem eius experirentur, in volucres conversae sunt. quas ille dum per ardua
montium //10// persequitur, prolapsus altitudine scopulorum praecipitatus est, ita ut toto corpore elideretur vitamque finiret Venus indignata, quod //fab 4 (6)// et Diana et Proserpina, Cereris filia, numen suum
coniugiaque adspernarentur, Ditem, qui territus viribus Typhonis moventis Aetnam, cui subiectus a dis erat, cum ab inferis
emersisset, inpulit in amorem, //15// uti Proserpinam circa Pergum lacum Hennae flores legentem cum Minerva atque Diana raperet. qua capta, cum properanter curru fugeret, a Cyane nympha, quam dilexerat Anapis amnis, intercedente tardatus est. at ille incensus ira propter moram intercedentis relecto sceptro inter stagna discussit undam, praecepsque mari mersus Cyanen, //20// quae currui
obstiterat, in liquorem sui nominis vertit, cuius lacus contiguus Arethusae videtur Ceres cum orbem terrarum per//fab 5 (7)//agrasset, aestu torrida ad casam cuiusdam anus nomine Mismes [[656]] devenit petitque ab ea, ut sibi aquam ad colluendum ieiunium porrigeret. quae cum polentatam potionem ei dedisset et illa avidius biberet, puer quidam eiusdem casae nomine Steles procacius est prosecutus praedicans aviditatem eius in bibendo.
cuius dea audacia pueri offensa in malis partem potionis in eam effudit fecitque, ut in //5// stelionem converteretur, qui potionem sparsam polentatam tergo //fab 6 (8)// ostenderet Cum Arethusa, nympha Siciliae fontis,
qui humo pressus ab Elide fluit, indicavisset Cereri a Dite raptam Proserpinam et illa a Iove impetravisset, si fratris nuptiis
contenta non esset, ea lege ab inferis duceret eam, si nihil gustasset, quam ob causam cum //10// iudicium fieret, Ascalaphus, Orphnes et Acherontis filius, ad indicium primus descendit docuitque eam mali punici granum gustasse; quam ob rem in avem bubonem abominandi ominis conversus est. Iuppiter autem ex aequo fratri Cererique
tribuit, ut partem anni Proserpina //fab 7 (9)// apud virum, partem autem apud matrem ageret Sirenes, Acheloi //15// et
Melpomenes musae filiae, cum Proserpinam raptam requirerent neque eam ullo modo possent invenire, a deis novissime
impetraverunt, ut versae in volucres non tantum in terra, sed etiam in mari requisitam consequi possent. novissime
devenerunt ad petram Martis, quae inminebat proxima pelago. harum ita fatum fuit, quamdiu //20//[[Liber V. fab. 5-10.657]] earum vox audita non esset mortalibus, manerent incolumes. forte Ulixes monitu Circes praetervectus est. tum se
praecipitaverunt //fab 8 (10)// Iuppiter divisit annum, ut Proserpina partim ad virum, partim ad matrem moraretur. ergo Ceres exigit ab Arethusa, ut sibi
originem //5// suam exponat. Arethusa, Achaidum nympharum formosissima, cum ab Alpheo amne diligeretur cuperetque
persequentis impetum effugere, invocavit Dianam, cuius comes et aemula studii fuerat, laboranti ut ferret auxilium. obiecta
itaque ea nube numine, ne in conspectum cupientis posset venire, tellure rupta in insulam Aetnaeam misit per //10// obscurum
iter et in fontem cognominis sui Ortygium versam ad superos evocavit, cuius liquori Alpheus amnis infunditur Tripto//fab 9 (11)//lemus a Cerere fruges dividendas accepit per terras, currumque draconibus iunctum cum fecisset, novissime delatus
est in Scythiam et a Lynco rege exceptus hospitio. cui cum exposuisset qualiter a dea //15// esset honoratus, invidia honoris instinctus
dormientem ut interficeret aggressus est. dea memor muneris sui, ut, quem dignum habuerat divini honoris, conservaret,
antequam occideretur, hospitem in lyncem [[658]]//fab 10 (5)// feram convertit Pieri, qui Macedoniam possedit, et Euippes novem filiae insolentius dum gloriantur, musas in
certamina provocaverunt cantus. quarum una carmen exorsa est, quod Gigantes adversus deos contenderint, ex quibus
Typhoeus terrigena deformitate terruisset deos conpulsos in Aegyptum. ibi Iuppiter ob metum in arietem versus est, Apollo
in corvum, Liber in caprum, Diana in felem, Iuno in vaccam, Venus in piscem. invicem autem musae cum Cereris laudem
cecinissent et qualiter Typhoeus Aetnae monti Siciliae subiectus esset, Pierides victae in picas sunt transfiguratae.
[[Liber VI. fab. 1.659]] LIBER VI.
I Arachne in araneam.
II Niobe in lapidem.
III Agrestes Lycii in ranas.
IIII Marsyas in flumen.
V Pelopis umerus in eburneum.
VI Progne et Philomela in aves.
VII Tereus in volucrem epopem.
VIII Zetes et Calais ex
parte in aves.//10//
Arachne Lydia, Idmonis filia, cuius mater genita Hypaepis studio //fab 1// lanificii famam quaesierat, cum
materna industria cunctas praecessisset in opere faciendo festis diebus insolentius gloriata quam mortalem decuit elocuta est. nam Minervam, a qua docta
fuerat, in certamen provocavit. quae in anum versa in hoc ad eam venerat, ut //15// eius audaciae impetum odio futurum
conpesceret. quam cum vidisset in certamine permanentem, reversa in suam speciem opere proposito in certamen
descendit; et singula, quae sequentur, inseruerunt telae, prius Minerva, dehinc Arachne. sunt enim quaedam necessaria
posita inter versus, quae repraesentant opus utrarumque Minerva incipit. [[660]] itaque telae suae intexuit contentionem Athenarum inter se Neptunumque habitam. qui lacu salso in arce edito suam
possessionem vindicabat, ipsa oliva a se arbore inventa item Rodopen Threiciam et Haemum; qui pari insania et amore
coniugii Iovis ac Iunonis abusi erant nominibus, transfigurati sunt % Pigantes casu ab Iunone in gruem versa est item
Antigonen, Laumedontis filiam; quae cum cum Iove coisset, ob admissum Iuno eam transfiguravit in ciconiam Cinyrae,
regis Assyriorum, praeterea filias ob insolentiam ab eadem dea in gradus templi sui lapide mutatas. per quae exempla
frangi posset de Minerva numine; finemque operis sui ex//10//plicuit: is modus est, et facit arbore finem Arachne autem, ut
videretur per opera respondisse contentioni, telae suae intexuit Iovem in taurum versum ob Europae amorem eundemque
fecit in [[Liber VI. fab. 1.661]] aquilam, ut conprimeret Asterien eundem in olorem, ut Ledam, Thesti filiam, conprimeret eundem in satyrum, ut Nycteida, Nyctei filiam, conprimeret eundem in Amphitryona, ut Alcmenam, Electryonis filiam, conprimeret eundem in aurum, ut //5// Danaen, Acrisii filiam, conprimeret, in ignem, ut Asopida (duo
sensus isti in unum versum continentur) eundem in pastorem, ut Mnemosynen conprimeret; in serpentem, ut Deoida (et hi
duo sensus in unum versum veniunt) Neptuni etiam cupiditatem inserit, ita ut doceret, eum in iuvencum esse mutatum, ut Aeoli filiam
stupraret; //10// in amnem Enipeum, ut Aoliam, in arietem, ut Bisaltida conprimeret (hi tres sensus in tribus versibus: aliter
cadere non possunt) eundem, ut Cererem, in equum; in volucrem, ut Gorgonam Medusae, ex qua equus Pegasus proditur fuisse; in delphinum,
ut Melantho (hi sensus continentur in tribus versibus) Apollinis praeterea in //15// eadem contentione amoris furta intexuit reddita; indicat eum in accipitrem, interdum in leonem, alias in pastorem, ut
Issen, Macarei [[662]] filiam, conprimeret Liber pater quoque in uvam versus, ut Erigonen conprimeret Saturnus praeterea versus in equum, ut
Philyram, Oceani filiam, conprimeret, ex qua Chirona centaurum videtur procreasse post quae Arachne ordinata tela cum contumeliose a //[fab 2 Muncker]// dea pulsa esset, suspendio se affecit. sed in ultimo
casu propter //5// studium, quod a dea acceperat, in araneam versa est, ut opere inutili nullum sui effectum capere posset. plura vero opera Arachnes poeta rettulit fuisse quam Minervae, ut hanc scientia artis,
quae potentior //fab 2 (3 Muncker)// est, illam labore contendisse demonstraret Niobe Tantali Sipylo Lydiae orta ob insolentiam Apollinis ac Dianae numen experta est. //10//nam ex Amphione septem filiis totidemque virginibus editis dum comitata gauderet et quodam tempore Tiresias Eueri
filius responso monuisset Thebanos, ut Latonae et filiis eius per preces tura redderent, sola exstitit, quae sacrificio interesse
noluerit praedicans potentiorem se numine deae ac liberis eius esse. itaque oratione //15// [[Liber VI. fab. 2. 4. 663]] instincta Latona, questa cum filiis, quod suarum iniuriarum non exsisterent ultores. confestim itaque Apollo et Diana tecti
nubibus, ut praeceperat genetrix, Thebas venerunt ac Niobae filios, cum in campo equis exercerentur, sagittis necaverunt.
quorum nomina haec sunt; //5// Ismenos, Sipylus, Phaedimus, Tantalus, Alphenor, Damasicthon, Ilioneus. pater Amphion post necem filiorum ferro se
interfecit. nec minor violentia desiit esse Niobae. quod Diana indigne tulit, nam virgines pari calamitate affecit. victa
novissime Niobe flens deriguit turbineque ventorum in patriam Sipylum delata est cessitque in sili//10//cem voluntate
Apollinis Latona, Coei filia, cum Iunonis ira ob adul//fab 3 (4)//terium ex Iove conceptos Apollinem et Dianam parere non
posset et nulla eam errantem regio reciperet, novissime venit in Lyciam et, cum ex ardore aestus ac longitudine viae sitim sedare
vellet, ab his, qui ulvam et iuncum secundum lacum legerent, prohibita est propius //15// accedere. quamobrem ira incensa
digrediens petiit a deis, ut numquam stagno accolae carerent. auditis itaque precibus eius Iuppiter agricolas in speciem
ranarum transfiguravit Satyrus nomine fab 4 (5) Marsyas, dum cum Apolline tibiis contendit, quas Minerva invenisse
proditur, pro audacia, quod deo cedendum non putaret, suspensus [[664]] ac cute nudatus est tergore, quem nymphae ac satyri ceterique ruris incolae fletu prosecuti sint, quod eius cantu carituri esset, ita ut ex lacrimis eorum flumen increverit, quod eius nomine in Phrygia //fab 6// Marsius a prioribus nostris nuncupari videtur Tantalus epulis Iovis cum interesset et cum vellet experiri, an futura prospiceret, in//5//vitatus ad epulas, Pelopem notum ex filiis interemit visceraque eius reliquis dapibus inmiscuit. quo pro merito punito misericordia deorum, qui convivii participes fuerant, partes viscerum Pelopis con//fab 6/7 (7 M)// posuerunt, et umerus, qui defuerat, effectus est de ebore Tereus Martis filius, Thracum rex, cum auxilia multis regibus ferret, Pandioni //10// quoque Athenis regnanti, cum a proximis civitatibus oppugnaretur, non defuit, quamobrem filiam suam Prognen illi in matrimonium dedit. quae deportata in mariti regno cum ex intercapidine sororem Philomelam desideraret, petit a Tereo, ut proficisceretur Athenas, sororem sibi ad sollemne sacrificium ut adduceret. qui ut Athenas //15// pervenit, soceri usus hospitio in Philomelae incidit amorem. quam secum digressus mandato conjugis duxit in Thraciam et stabulis clausit, ut ad eam sine suspicione cuiusquam saepius commearet. ac ne eloqui commissa posset, lingua truncavit et coniugi ementitus; [[Liber VI. fab. 5-3.665]] dixit enim sororem eius interisse. at Philomela ea, quae lingua prodere non poterat, veste intexuit notis litterarum, quam
sorori per sacrificium ad stabula dedit uni perferendam. qua inspecta illa cum coniugis libidinem casumque germanae
conperisset, constituit itaque se //5// sacra celebrare Libero patri et more bacchantis ad stabula venit sororemque raptam in regiam duxit. filium Ityn interemit
ac dapibus inmiscuit. quibus expletus Tereus filium cum desideraret Ityn, novissime caput eius in sinum abiecerunt Itys
dicentes: 'intus habes quem desideras'. Tereus cum intellexisset scelus scelere ultum esse, //10// coniugem et sororem coniugis dum persequitur, deorum voluntate versi sunt in aves: Progne in hirundinem, Philomela
in lusciniam, Tereus in epopem Aquilo cum Orithyiam Erecthei filiam diligeret, //fab 8// neque ullis precibus a parentibus
puellae impetrare potuisset, ut se in affinitatem reciperent, viribus usus suis Athenas advenit et puellam //15// raptam in Thraciam pertulit ibique gravidam fecit.
ex qua geminos Zeten et Calain procreavit, quorum postea umeris alae volucrum increverunt, per quas parentis imaginem
referrent. Pandion quoque dolore natarum tactus caruit vita regnumque Erectheus filius eius possedit.
[[666]] LIBER VII.
I Dentes draconis in homines.
II Aeson ex sene in iuvenam.
III Liberi nutrices in iuuentam.
IIII Aries in specie agni
videtur.
V Cerambus in avem.
VI Draco in saxum.
VII Iuvencus Liberi in cervi figuram.
VIII Corythus in speciem monumenti.
VIIII Maera in canis figuram.
X Coae matronae in boues.
XI Telchines in scopulos.
XII Alcidamantis filia in columbam.
XIII Cygnus, Hyries filius, in olorem.
XIIII Hyrie mater in stagnum.
XV Combe in avem sui.
XVI Letois ex viro in volucres.
XVII Menephron in feram.
XVIII Cephisis in phocen.
XVIIII Eumeli filia in volucrem.
XX Ephyre in serpentem.
XXI Phene et Periphas in aves.
XXII Polypemonis neptis in
volucrem.
XXIII Spuma Cerberi in venenum.
XXIIII Sciron in petram sui.
XXV Arne in avem monedulam.
XXVI Formicae in homines.
XXVII Cephalus ab Aurora inmutatur.
[[Liber V11. fab. 1. 2.667]] Iason Aesonis filius missus a Pelia, Neptuni filio, cum proceribus //fab 1// Graiorum Colchos ad pellem auream apportandam
adiutricibus Iunone ac Minerva ut Aeetae, Solis filii, contigit regiam, pulchritudine sua perculit Medeam adversus parentem, ut sibi potius
quam patri con//5//suleret. ergo obligatum Iasonem coegit, ut fidem praestaret coniugii erga se. nam tauros spirantes ignem et
draconem custodientem templum et tergus auratum venenis atque carminibus coegit parere Iasoni, ut proscisso solo dentes
obsereret serpentis, ex quibus seges armatorum procresceret. inter quos, ut ei praeceptum erat a Medea, //10// iactato silice
coegit eos inter se dimicare; qui mutuo bello conciderunt. his gestis Iason cum Medea Corinthum abiit Iason //fab 2//
postquam Medeam abductam a parentibus in Graeciam duxit et promisso coniugio sibi copulavit, multis rebus expertus
ingenium huius petiit, ut parentem Aesonem senectute elisum in adolescentiam per//15//duceret. at illa nondum amore deposito, quem ex eius iuventute ceperat, nihil denegando ei aenum constituit
herbarumque genera, quarum scientiam habebat, variis regionibus quaesita incoquens postquam animadvertit stipitem, quo
versabat herbas, in arborem oleam oneratam bacis esse conversum, quae despumata aeno in terram //20// deciderant, in
laetissimam herbam esse conversa, maturatum tempus existimans Aesonem interemptum madentibus herbis inmiscuit et, ut
promiserat coniugi, ex senectute in pristinum vigorem videtur per[[668]] //fab 3duxisse Liber pater ut animadvertit Aesonem senectutem remediis Medeae expulisse, petit, ut proinde nutricibus suis
ferret auxilium easque in adolescentiae vigorem reduceret. cuius auctoritate illa conpulsa eisdem remediis, quibus Aesonem, in primitias reduxit, //fab 4// Libero aeternum beneficium dedit Peliades,
Peliae filiae, herbis //5// inpulsae postquam viderunt arietem gravatum aetate in agni speciem transfiguratum, ambitiosius a
Medea petere coeperunt, ut Peliae parenti earum restitueret quam temporis processione amisisset iuventutem. quod ut illa
accepit, cupiens inimicum Iasonis data occasione punire inpulit eas ut parentem interficerent et laceratum in aenum //10//
fervens demitterent. quod ut factum est, currum draconibus iunctum conscendit et per aerem elata conspectum inimicorum
profugit fab 5-9 Medeam fugientem docet Othrym montem Thessaliae petisse, in quem diluvio Deucalionis Cerambus nympharum
auxilio pennis delatus sit, et in montem Parnasum, qui est altissimus hinc Pitanen urbem //15// Aeoliae relinquentem vidisse
draconem in saxum esse transfiguratum deinde Idaeum nemus adisse, in quo Liberi patris filius iuvencum transfiguratum in
cervi figuram subtraxit nec minus patrem [[Liber VII. fab. 3-14. 669]] Corythi parvo conditum sepulcro item Maeram casu in figuram canis esse conversam Ab his regionibus digressam Eurypyli //fab 10 11 12// urbem contigisse, in qua Coae matronae in cornutas
transfiguratae sunt propter effectum quod Veneri formam suam anteposuerunt //5// dein Telchinas Ialysios transgressam, quos Iuppiter propter odium coniugis suae Iunonis subiecerat mari quorum regione
relicta Ceam urbem pervenisse, in qua Alcidamantem scribit ex filia vidisse columbam procreatam esse Post haec lacum
Hyries et Cygni //fab 13 l4// tempe. in quibus locis Cygnus cum gravi amore pueri teneretur et //10// imperio eius volucres indomitas ac leonem manum
pati coegisset taurumque vicisset neque ideo labor eius potiendi merces exstitisset, indignatus ex praecipiti loco cum se
odio laborum iaceret, in volucrem olorem conversas est Hyrie autem mater eius flendo adsidue casum filii sui in stagnum
delicuit misericordia deorum, [[670]] //fab 15 16 17 18 19// quod esset sui nominis Ab his digressam Pleurona pervenisse, in qua urbe Combe, cum % Phasnei filii
occiderentur, deorum misericordia effectum est, ut in avem transformaretur ab his Calauream % Letoi regem cum coniuge in volucres deinde Cyllenen
adisse: hic Menephron, ne cum matre concumberet, ab Iove est //5// transfiguratus in ferae speciem post horum casum vidisse
Cephison nepotis exitum deflentem, qui ab Apolline in phocen transfiguratus esset item Eumeli domum adisse lugentis
filiam in //fab 20 21 22// volucrem cessisse Aliquando etiam Ephyren contigisse versam pennis viperinis, in qua urbe primum ex fungis
edita existimantur //10// corpora indicat % colchi cum parente Creonte consumptam venenis arsisse nec minus natos a se interemptos Iasoni relictos.
inspectis itaque casibus miserorum venisse etiam Athenas hicque Phenen et [[Liber VII. fab. 15-25. 671]] Periphanta vidisse aves factos item neptem Polypemonis vidisse volucrum explesse numerum Ab his novissime excipitur
ab Aegeo, //fab 23// nec minus iungit foedus. inter haec Theseus Aegei filius, errore et laboribus plenus, excipitur a patre, cui
protinus Medea parat vene//5//num, quod aconiton appellant. Hercules enim ad inferos cum descendisset missus ab Eurystheo, ut canem tricipitem ad
superos perduceret, postquam eum in regionem Ponticam perduxit, territum animadvertit ex novitate aeris vomitum
profudisse. notato itaque loco spumam eius in venenum esse conversam, quod (Graeci aconas //10// nominant) aconiton a cane
nomen accepit Post haec referunt, //fab 24// festos dies agentes laudes Thesei, quemadmodum taurum Marathonium
interemisset, ut etiam Procrusten, Cercyonisque necem, qui trabes opponebant hospitibus, ita ut victi exanimarentur ab eis,
Scironem quoque Neptuni solitum iter facientibus tendere insidias: post//15//quam a Theseo est interfectus et subiecto mari
praecipitatus, corpus eius fluctibus agitatum propter crudelitatem scopulo inhaesit; unde Scironides petrae sunt nominatae
ab eius nomine Arne //fab 25// cum insulam Sithon, in qua genita esset, hosti Athenas oppugnanti capta pulchritudine auri
provendidisset, ne pro meritis supplicia pen[[672]]deret, in volucrem monedulam est transfigurata, quae adhuc amore //fab 26// splendoris eius tenetur Aeacus Iovis et Aeginae
filius cum Asopidem insulam coniugis nomine incoleret et gravi pestilentia Iunonis ira populum amisisset, precibus et
misericordia a Iove impetravit, ut vastata insula, quot formicae in ea apparuissent, tot versae in //5// hominum facies
desideratam multitudinem explerent. neque inmerito, siquidem qui ex eiusmodi animalibus creverant Myrmidones sunt
appellati. formicae enim graece myrmices appellantur. porro autem //fab 27// hos sensus Cephalo sciscitanti edocet
Aeacus Cephalus Deionis refert invicem Aeaco de Procride coniuge et cur aut unde telum //l0// gereret. cum in monte Hymetto
Atticae regionis venaretur, ab Aurora ob speciem raptus est. quem ut conperit dea Procridis prioris coniugis amore
inplicatum a se velle reverti, fecit ut mutata specie remissus Cephalus Athenas contenderet et eam pollicitis muneribusque
temptaret, an pudicitiam pueri possit servare. plurimis itaque rebus //15// ad usum feminarum conparatis, quibus capi posset,
fallacia mentem elicuit. quod ut illa conperit a marito se esse deceptam, pudore exterrita, ut conspectum eius evitare
posset, altis se recondidit saltibus [[Liber VII fab. 26-29. 673]] Hic cum adsidue Dianae studio feras persequeretur et ambigua fab 29 vox refrigerantis Cephali ad eam esset perlata, qui ex
nimio aestu auram saepius invocaret, non inmemor pristini amoris, dum virgultis se recondit, ut specularetur, an esset aliqua Aura nomine, cuius ille //5// cupiditate inpulsus a se alienaretur, Cephalus procul
speculatus vehementius moveri virgulta, dum latere feram existimat eo loco reconditam, iaculo emisso coniugem inprudens
interfecit. fertur autem et telum cum cane ab eadem coniuge interfecta Procride Cephalo tributum, cuius vim ob iram
Aurorae similiter ut ferae ab eo perculsae 10 maximo cum luctu viri experta est.
[[674]] LIBER VIII.
I Scylla, Nisi filia, in avem cirin et Nisus, pater eius, in avem haliaeeton.
Il Ariadne in coronam.
III Perdix in avem sui nominis.
IIII Meleagrides in aves.
VI Perimele in insulam.
VII Iuppiter et Mercurius in hominum species.
VIII Casa Baucidis et Philcmonis in tcmplum et Baucis et Philemon in arborum species. //10//
VIIII Proteus in species.
X. Mestre, Erysicthonis filia, in dissimiles figuras et Erysicthon in Famem.
//fab 1// Minos, Iovis et Europae filius, cum propter filium Androgeum interemptum ab Atheniensibus poenas repeteret,
Megara, in qua urbe //15// Nisus regnabat continua cum Atheniensibus, accessit, qua expugnata animo conceperat occisis
praesidiis hostium victoriam faciliter consecuturum; inter quae Scylla, Nisi filia, saepe murum ascendit delectandi [[Liber VIII. fab. 1-3. 675]] gratia propter lapidem vocalem, qui Apollinis citharae positus sonitum adiecerat. ut animadvertit Minoem adsidentem urbi
cultu regali bellicisque rebus interesse, pulchritudine eius exarsit. et cum potiendi nullam viam inveniret, ut victorem
hostem faceret gloriosum, crinem //5// purpureum abscidit genitori dormienti, quo fata patriae continebantur. quem cum reseratis portis ac recepto hoste ad
Minoem pertulisset, ille inpium facinus aversatus novissime eam navigio recipere noluit. patre iam in avem piscatoriam
transfigurato, quam Graeci haliaeeton dicunt, ac persequente filiam, illa quoque in volucrem cirin trans10figurata Minos
victor cum Atheniensibus stipendium inposuisset //fab 2// et nobilium liberi quotannis ad labyrinthum a Daedalo factum
mitterentur, qui M1notauro obicerentur, quem Pasiphae, Solis filia, Minois uxor, eiusdem Daedali fabri ope iuncta tauro,
enixa fuerat, tertio stipendio Theseus Aegei et Aethrae filius in insulam Cretam devectus //15// Ariadnae, Minois et Pasiphaes filiae, quae pulchritudine eius exarserat amore periculum capitis effugit. digrediens
itaque Athenas cum virgine abducta, ut Diam insulam contigit, Liberum patrem habuit in malis: desertam enim a Theseo
sibi copulavit deus. memoria ut amoris exsisteret, corona in nomine eius inter sidera est Daeda//fab 3////20//lus, Eupalami
filius, supradictus cum propter commissa Minoem, a [[676]] quo clausus tenebatur, profugere vellet, pennas sibi et filio Icaro aptavit, quibus ut volucres profugerent regis imperium.
quorum Icarus, quia praeceptis parentis obtemperare nequiverat, in insulam maris decidit, quae eius nomine Icaria dicta est,
Daedalus autem in Siciliam ad Cocalum regem sepulto filio profugit. cuius casum Perdix, Calai //5// filius, Atheniensis, pro
gaudio tulit. nam is cum a matre propter cognationem datus esset in disciplinam, quia primus serrae inventor fuerat, ob
invidiam ingenii ex muro a Daedalo praecipitatus est. cui in malis Minerva decidenti opem tulit. ante enim quam terram
contingeret, ab ea in volucrem est versus, quae a nomine eius perdix //10////fab 4// vocatur Oeneus, Parthaonis filius, quia in
sacrificio cogendorum fructuum consulto praeterierat Dianam, itaque aper ab ea missus est, qui Calydoniae agros vastaret.
perseverante Oeneo in despectu deae Meleager iussu parentis convocatis principibus Graeciae aprum venari ingressus est;
cum quibus Atalante, Schoenei filia, ex Arcadia digressa, //15// quae prima aprum vulneravit. cuius virtutem et speciem
miratus Meleager pro interempto apro exuvias ei concessit, quas Plexippus, Toxeus, Agenor, Thestii filii, virgini ereptas
cum interitu rependerunt. At Althaea mater Meleagri, ut fratrum caedem accepit, stipitem fatalem conditum a Parcis, in quo
vita Meleagri continebatur, flamma //20//perussit; quo consumpto Meleager exstinctus est. cuius interitu sorores inter fletum
conversae in volucres e fratris nomine Meleagrides [[Liber VIII. fab. 4-9. 677]] cognominantur Theseus apro Calydonio interfecto cum se reciperet //fab 5// Athenas et torrentibus aquis interpellaretur, ab
Acheloo amne, qui imbribus intumuerat, invitatus est, ut suis tectis succederet, dum fluminis unda subsideret. cuius ille
hospitio cum resedisset, inter //5// epulationem procul insulas visas ab hospite accepisset nymphas fuisse naides . . .; quae cum deis sacra redderent, ille ab
his praeteritus esset, motus offensa in insulas Echinadas eas convertit Perimele, Hippo//fab 6//damantis filia, cum, ab
Acheloo amne per vim esset compressa, pater eam ob admissum praecipitavit in pelagus. stuprator expetiit ita, ut //10// beneficio Neptuni mare eam semotam ab Echinadibus efficeret insulam Iuppiter et Mercurius in hominum figuras versi
in regione //fab 7 8 9// Phrygiae cum animos incolarum experti a nullo exciperentur hospitio, a Philemone et Baucide hospitalissime sunt excepti, et cum maxima voluntate rebus humilibusque ad victum et necessariis
simplicissimos //15// animos pauperum experti sunt. ergo, ut numen ac vim ostenderent suam, sevocatis senibus in
excelsiorem collem casam eorum in templum converterunt eosque ipsos optatos antistites sacrati loci praestiterunt, ita ut,
cum senectute soluti essent, in arbores converterentur, ut Philemon cederet in fruticem, Baucis in tiliam; oppidum autem
//20// eorum, quod ceteros cives inhospitales habuerat, aquarum multitudine [[678]] //fab 10// obrutum stagnum factum est Achelous inter epulas Theseo, quem receperat hospitio, enarrans hos, qui se in alienam
figuram vertissent, emiranti casus mortalium, etiam qui in plures abierint refert, ut Protea Neptuni filium, solitum modo in iuvenem, modo in leonem, interdum in aprum, alias in anguem et cetera in
animalia converti, //5////fab 11// quibus insidias posset eludere Mestre, Erysicthonis filia, Autolyci uxor, cum parentem
animadvertisset, quod in Thessalia lucum Cereris devastasset, gravissimam experiri fame poenam, omnibus rebus ab eo
consumptis novissime se quoque pro ancilla venisse, a Neptuno, qui eius virginitatem ademerat, petit ut eis ferret opem. at
ille memor //10// eius concubitus, cum speciosissima domino tradita esset, ut effugeret eius servitutem, in piscatorem eam
processioris aetatis convertit. quo eventu in reliquas quoque figuras solita mutari, ut pretio sui parentem poenas
pendentem alere posset. cuius exitus fuit talis, ut varios in fame cibos novissime visceribus suis epulari cogeretur; non
enim //15// sinunt superi sive fata, ut Ceres coire cum Fame possit.
[[Liber VIII. fab. 10. 11 Liber IX. fab. 1. 679]] LIBER IX.
I Achelous in varias.
II Nessi cruor in venenum.
III Lichas in scopulum.
//5// IIII Hercules in deum.
V Galanthis in mustelam.
VI Dryope in arborem loton.
VII Iolaus in adolescentem.
VIII Callirhoes filii in iuvenes.
lo VIIII Byblidis lacrimae in fontem.
X Iphis ex virgine in puerum.
Deianira, Oenei filia, Aetolarum virgo speciosissima, cum a multis //fab 1// peteretur, pater constituit ei coniugio daturum, qui
luctandi causa veniret. manentibus itaque e numero petentium duobus, Acheloo //15// flumine et Hercule, quia reliqui ob metum cesserant, in certamen processum est. cum ergo Achelous naturalibus modis
Herculem eluderet, modo in liquorem, modo in speciem draconis, novissime in tauri figuram conversus adstitit. quem
Hercules ut amplexus est reluctantem, alterum cornu, quod inplicuerat bracchiis, rapuit extortum, //20// quo dolore ille ac deformitate adversarii viribus cessit. at nymphae naides, fluminis filiae, effecerunt, ut id, quod
ereptum capite erat, [[680]] omnibus copiis autumnalibus replerent, ut apud posteros maximum haberet fructum et mirationem. itaque Cornucopia
effectum est ut //fab 2// diceretur omnibus temporibus Post haec victor Hercules cum Deianiram Nesso Centauro commisisset,
ut eam Euenum amnem, qui initio Lycormas erat nominatus, transveheret, et ille specie captus //5// puellae flexibus errans
quaereret locum conprimendi, illa fidem mariti inplorante tum sagittis eum confixit. qui cum exspiraret, vestem Deianirae
cruentavit indicavitque remedium fore erga coniugem de//fab 3//serti amoris. qui tamen cruor in veneni cessit partem Eodem
tempore Hercules cum in insulam Thessaliae, regnum Euryti, traie//10//cisset et Iolen filiam eius dilectam traheret in
patriam, prior coniunx Deianira ut audit animum viri a se esse mutatum, tunicam sacrificaturo Iovi Lichae famulo dedit ei
perferendam, qua ille honoratus vota religionemque piaret. eam indutus Hercules cum ad aram accessisset prosecans exta,
flamma vestis incaluit et Lernaeo veneno là contacta haesit visceribus. in maximo itaque cruciatu cum a corpore ei avelli
nequiret, Lichan acerbissimi muneris reum, proiectum a se, Euboico mari mersit; quem innoxium culpae Thetis vertit in
scopu//fab 4//lum conchis muricibusque vestitum Hercules in Oeta, Thessaliae monte, praestructo rogo ac sagittis traditis
Philoctetae, Poeantis //20// filio, qui eius pyram struxerat, flammis exustus est, ita ut iumortale [[Liber IX. fab. 2-8. 681]] ius a Iove caelo reciperet et aliquando placata Iunone filiae eiusdem nomine Hebae iungeretur. Deianira autem re audita
ipsa se interfecit Alcmene cum ex Iove Herculem conceptum propter Iunonem //fab 5// parere non posset, inplorata ab ea
partubus praesidens Lucina, quam //5// quidam Ilithyiam interpretantur, ad fores reginae venit. et cum in terra residens nexis manibus caneret quod Iunonis
voluntate partu laborantem retardaret, Galanthis praeministra conspexit et providentia dolum ridens ementita est Alcmenam
partu solutam. at illa inprudens resolutis manibus Alcmenam cruciatu liberavit. cuius astu//10//tiam gravissima poena est prosecuta, namque eam in mustelae figuram convertit, ita ut ore, quo mentita est, pareret Dryope, Euryti filia, //fab 6/7// soror Ioles, Andraemonis coniunx, quam antea dilexerat Apollo, cum ad lacum sacratum nymphis dona ferens venisset et ex arbore loto ramum decerpsisset, quo parvum filium nomine
Amphison, quem //15// secum tulerat, oblectaret, in quam Lotis fugiens Priapum erat transfigurata, quia sacrae arboris
violatrix exstiterat, trunco eius haesit infixa. inter quae dum casum sororis Iole refert Alcmenae, Iolaus, Herculis et Hebes
filius, in antiquam pueritiam transfusus videtur. sic enim Hebe Iunonis filia roganti coniugi promiserat Callirhoe, //fab 8////20// Acheloi amnis filia, Alcmaeonis coniunx, qui
materno sanguine ad[[682]]spersus in Acarnaniam se contulerat, ut expiaretur, coniugium iniit. ex % duabus filios edidit. qui cum per fallaciam a
Phegeo, cuius ante filiam habuerat, esset occisus, petit a Iove, liberis suis, ut ultores patris essent, annos adiceret. ergo ut id
consequi possent, dei vo//fab 9//luntate ex pueritia in adulescentes factum est ut cederent Niletus ex insula Creta in Asiam
profectus ibi urbem sui nominis constituit. hic ex Maeandri filia Byblis et Caunus. ex his Byblis cum fratrem corporali
amore potius quam pio patrioque more diligeret nec vesania cupiditatem conspiceret atque per litteras detestandum
amorem indicavisset, furiali vesania ipse instinctus patria profugit. quem illa //10// dum vestigiis persequitur, multas
permensa gentes novissime in Cariam venit, ibique adsiduo maerore et fletu fatigata cum concidisset, nympharum
Lelegeidum misericordia exspirantis lacrimae in //fab 10// fontem conversae sunt, qui dominae nomine esset insignis Phae[[Liber IX. fab. 9-10. 683]]stos est oppidum in insula Crete. hic Ligdus generosae stirpis ac praestantis fidei cum petisset a Telethusa coniuge, ut, si
puellam pareret, necaret, si puerum autem, sobolem patriae servaret, et uterque pro casu futuro lacrimas dedissent, mater
nequiens adferre manus //5// filiae Isidem in malis habuit auxilio; cuius pollicitis illa infantem pro puero, decepto patre filii opinione, nutrivit. itaque
cum aetas matura nuptiis increvisset, nihil suspicans pater obstrictus fide coniugis Ianthen ex Theleste genitam despondit.
qui inter se cum gravi amore premerentur, maxime Iphis (hoc enim pater nomine avi eum vocari //10// voluerat), trepidante
ergo matre, ne Iphis diu adversus virum cum infamia reperiretur, eadem dea fuit in auxilio. nam ut totis nuptiis iugari
possint, Iphin in puerum transfiguravit.
[[684]] LIBER X.
I Cerberus. Olenus.
II Lethaea in lapides.
III Attis in pinum.
IIII Cyparissus in cupressum. //5//
V Iuppiter in aquilam.
VI Hyacinthus in florem.
VII Cypri incolae in boues.
VIII Propoetides in lapides.
VIIII Pygmalion in vecordem amorem. //10//
X Myrrha in arborem sui.
XI Ex conubio Myrrhae et Cinyrae incesto.
XII Hippomenes et Atalanta in leones.
XIII Adonis cruor in florem purpureum.
XIIII Mente nympha in herbam mentam. //15//
//fab 1// Orpheus Eurydice interempta ad inferos descendit et a Dite impetravit, ut eam reduceret ad superos lege proposita, si
sequentem non respexisset; quod ille praestare non potuit. revocata ergo ad inferos Orphea, ut ad lucem confugerat, sic
dementia stupuisse dicit ut canem Cerberum, item Olenum et Lethaeam in lapides trans//20//[[Liber X. fab. 1-4. 685]]figuratos. postea dolore ac fletu finito, ne rursus coniugale desiderium experiretur, puerilem Venerem instituit [Orpheus postea dolore ac fletu suo finito rursus cum vellet petere infernas sedes et eum portitor prohiberet, itaque ne in coniugio desiderium experiretur, apud Thracas primus instituit puerilem Venerem, ut non erga feminas esset] Ad cantus Orphei desiderantis consuetudinem coniugis cum plurima //fab 2// animalia capta vocis dulcedine convenissent et
in his etiam arbores elicitae . . inter quas stupens cantibus pinus Cybeles montis, qui in Phrygia est, in quam Attis, matris
deum antistes, mutatus. alii //10// ferunt fuisse eius filium, alii pastorem. Cyparissus, Amyclei filius, //fab 3// ex insula Ceae. hunc Apollo dilexit et propter
cervum patientem manus, quem per inprudentiam, sagitta transfixum interemerat, manus adferentem sibi periculo eripuit et
protinus in arborem genetivi nominis vertit Ganymedes, Trois filius, prima forma cum ceteris //fab 4//[[686]] Iliensibus Phrygiae praeferretur et adsiduis venationibus interesset, ne infamiam virentis aetatis subiret, Iuppiter versus in
aquilam ex //fab 5// Ida monte eum rapuit in caelum ministrumque fecit Hyacinthus Amyclae, dilectus ab Apolline, cum per
iocum in certamen disci venisset, altius iactum pondus non prius despicere potuit, quam //5// capiti sensit iniectum; quo eliso post obitum eius cruor in florem //fab 6// eius nomine inscriptum accessit Amathus oppidum
in insula Cypro, cuius incolae obtrita consuetudine humani generis soliti in ara Iovis, quae proxima erat deae, advenas
inmolare; quorum crudelitate Venus offensa, ne relinquere sedes suas cogeretur, in boues eos vertit, //10// qui a magnitudine cornuum Cerastae apud Salaminios sunt nominati //fab 7// Propoetides, filiae Amathunteae, adspernatae
Venerem primae in trivio vulgavere corpora. ob eiusdem deae iram quia pudore indu[[Liber X. fab. 5-9. 687]]ruerant, in lapides novissime sunt transfiguratae Pygmalion of//fab 8//fensus inpudentia vulgari Propoetidum statuit caelebs
permanere; qui cum signum virginale ex ebore fecisset, captus specie eius in vecordem incidit amorem et cum tota mente
quaesivit a dea, ut ei //5/ signo, cuius amore exarsisset, anima infunderetur. qui ut egressus templo domum pervenit, conperit voto se esse
damnatum coniugii. itaque laetatus artis suae Paphum fillum genuit, qui in insula Cypro oppidum sui nominis constituit
Myrrha, Cinyrae et Cenchreidis //fab 9// filia, iracundia Veneris, quod mater eius praeferretur deae, patrem //10// inpio amore dilexit; nec viam potiendi inveniens
cogitur suspendium experiri. cuius nutrix intra cubile gementis excipit vocem, et signis cognitis nefariae mortis, dum
diligentius scrutatur, causam poscit. consulta ergo puella ei pollicetur se effecturam, ut parenti sine ulla infamia iungatur.
cuius illa oratione in promissum tempus differt. [[688]] at anus die sollemni Cereris, quo mater eius operata a viro secubabat, alumnam noctu deducit ad Cinyram praedicans
forma eius inpulsam sibi se concredidisse; qui data cupiditate lumen inferri iussit, ut speciem eius notam haberet,
cognitusque filiae pater stuprator coactus est pudore ferro stricto eam insequi. quae duplici metu territa in //5// silvam profugit ibique misericordia eiusdem deae in arborem, que //fab 10// eius nomen indicaret, mutata est Ex Myrrhae et
Cinyrae incesto concubitu ob iram Veneris conceptus est infans. versa enim Myrrha in arborem sui nominis nascitur,
quem Adonem cognominarunt, quem non minus Venus dilexit, quam puella patrem Cinyram dilexerat, 10 fab 11 beneficio
Cupidinis Atalante Schoenei filia cum de coniugio sciscitata esset et monita nulli iungeretur, quia omnium virginum
pernicissima erat, petentibus procis legem posuit, eius coniugem futuram, qui se cursu pedum antecessisset, victo autem
necem statuit. quam cum, Hippomenes, Megarei filius ex progenie Neptuni, incenso amore //15// diligeret nec mortem
certaminis expavesceret, Venerem in malis habuit auxilio. nam ex Tamaseno agro ei tria mala aurea donavit, [[Liber X. fab. 10-13. 689]] qui in insula est Cypre; ex iisque in cursu proiceret virgini; futurum enim, ut cupiditate eius tardaretur, dum peteret. cuius
monitu Hippomenes consecutus victoriam postea ingratus adversus deam cognitus est. itaque inpulsu eiusdem deae, Matris
deum lucum dum transgrediuntur, //5// quem Echion terrae filius sacraverat, non tenuerunt cupiditatem: quin adversus religionem in sacrato concubuere solo.
quam ob causam a dea in leones sunt conversi. unde deae Matri ex illo leones sunt subiecti Adonis supradictus monitus a
Venere, quam vim ferae //fab 12// haberent. igitur is in venatione ab apro interemitur, cuius cruor //10// eiusdem deae numine in florem purpurei coloris
conversus est Minte nympha in herbam mutata mentam odio Proserpinae, Cereris filiae, quod cum Dite patre, coniuge suo, concubuisset
[[690]] LIBER XI
I Serpens in lapidem
II Ceae matronae in species
III Contactus Midae in aurum
IIII Pactolus amnis in colorem auri
V Midae aures in asini aures
VI Ex harena obruta harundines
VII Neptunus et Apollo in homines
VIII Thetis nympha in plura
VIIII Daedalion in volucrem //10//
X Lupus in saxum
XI Ceyx et Alcyone in aves sui nominis
XII Aesacus in volucrem mergum
//fab 1// Orpheus, Oeagri fluminis et Calliopes musae filius, cum habuisset coniugem nomine Eurydicen et eam amisisset et
cum sine ea ab //15// inferis redisset, lege accepta a Plutone, ad superos ne talem dolorem in altera experiretur, puerilem amorem primus instituit. quam ob causam Thressae mulieres instinctae in abditis locis
solitudinem agentem propter desiderium coniugis interfecerunt separatumque eius caput a reliquo corpore cum lyra in
amnem Hebrum praecipita//20//verunt, per quem in mare delatum et hinc in insulam Lesbum. cum hic haesisset in litore
serpensque morsu sanguinem lamberet, priusquam vultus eius appeteret, ab Apolline, Iovis et Latonae filio, [[Liber XI. fab. 1-4. 691]] duratus in lapidem est Ceae matronae, quae caedi interfuerant //fab 2// Orphei, a Libero ulciscente aemulum scientiae suae in varias species abierunt Liber Thracia digressus cum Tmolum montem Lydiae //fab 3// comitatus Bacchis peteret, Silenus ei
aufugit, quem Phryges captum //5// ad Midan regem duxerunt. agnitus ab eo exceptus est, et Libero advenienti reddidit. et ob beneficium optandi deus
veniam ei dedit: si quid vellet, a se peteret. ille, ut quaeque contigisset, aurum fieret; quod ei inutile fuit. cui deus petenti,
ut restitueretur sibi, fecit. iussit enim ad flumen Pactolum pervenire; ibique se supponeret et //10// sic rediret in pristinum
statum, unde aqua aurei coloris esset Pan, cum Tmolo monte Lydiae frequentinus fistula se oblectaret, //fab 4// elatus gloria agrestium nympharum Apollinem in
certamen devocavit. iudice ergo Tmolo, cuius mons erat, cum Apollini victoria esset adiudicata, Midae regi supradicto
adsidenti soli displicuit. quam ob //15// causam Apollo ob eandem stultitiam, quam et supra gesserat in Liberi [[692]] patris voluntate, iratus. deus aures eius in asininas, ut essent sempiterno, effecit, cuius iudicium nulli rei faceret. qui tamen
fertur Midas esse Matris magnae filius. sic enim cum Hesiodo consentit //fab 5// Ovidius Refert quoque deformitatem illius;
quam cum veste celaret, ut famulus vidit . . . neque eloqui posset, quia eiusdem dei //5// mentem % in aures haberet. qui rursus
. . . obruta harena harundines //fab 6// enatae agitataeque vento deformitatem Midae indicarent Inter Sigeum Rhoeteumque promunturia, quo loco ara Iovis
Panomphaei a Phrygibus est consecrata, Laomedon Capys filius cum Ilium poneret, Apollo ac Neptunus in homines versi
operas suas % aestimati ad ex//10//struendum murum adduxerunt, ita tamen, ut Neptunus perfidia regis offensus in agros
eius mare mitteret omnesque fructus obrueret, supra quam poenam coegit eum Hesionam filiam marinae prostituere beluae.
qua liberata ab Hercule rursus in fraude cognitus; equos enim, quos ob salutem virginis pactus erat, ei abnegavit; ideoque
ille //15// expugnato Ilio Hesionam abreptam Telamoni, qui socius militiae [[Liber XI. fab. 5-8. 693]] fuerat, copulavit Proteus cum Thetidi praecepisset, si voluisset //fab 7// iugalis fore, ut filium parente fortiorem procrearet,
Iuppiter incensus pulchritudine est nymphae. qui id sibi ne incideret, concubitum eius refugit et successorem coniugii
Peleum nepotem dedit; quem illa //5// refugiens modo in volucrem, modo in arborem, interdum in tigrim conversa cum eluderet, Peleus adorato Neptuno ut in
amorem opem sibi ferret . . . Proteo mandavit preces eius, qui se mari emerserat . . . accepit . . . mandavit, ut quiescenti
Thetidi meridiano colore insidiaretur, vinculis inligatam aggravaret. ex qua Achilles, vir fortissimus //10// Graecorum, procreatus est Peleus fratre Phoco interempto pro//fab 8//fugus Trachina ad Ceyca, Luciferi filium, in
hospitium venit. hic accepit Daedalionis filiam Chionem speciosissimam fuisse; hanc a Mercurio per quietem conpressam, item ab Apolline in anum converso. horam altero Autolycum furacissimum, qui ex albis nigra,
ex nigris autem 15 alba faciebat, procreatum, ex Apolline item Philammona studiosissimum [[694]] citharae. hanc etiam gloriantem, quod talibus concubuisset deis, Dianae pulchritudini se praotulisse. confestim itaque illam,
ut debuit, procacem eius linguam sagitta incidisse; atque ex eo vulnere est confestim interempta. qua calamitate Daedalion
cum se eodem rogo vellet consumi neque eum proximi paterentur, ut furiis instinctus montem Parnasum petisset et se
praecipitasset, antequam radicem montis contingeret, ab Apollinem volucrem accipitrem esse conversum Anetor pastor armentorum, quae Peleus ad Ceyca perduxerat, indicat a lupo, cui obsisti nequiret, custodes interimi. qui ut
intellexit Psamathes nereidis ira id sibi accidere, quod Phocus ea aetate Aeaco //10// genitus a se interisset et id precibus magis
quam ultione esset sedandum, suppliciter ab ea petit, ne ultra persequeretur admissum. quae aliquando Thetidis sororis
mota precibus, ne amplius fera armenta //fab 10// petens saeviret, in saxi eum figuram convertit Ceyx Luciferi filius, prodigiis agitatus, Miletum, ad oraculum
Apollinis, quoniam //15// Delphos Phorbas cum Phlegyis infestabat, contendit coniugeque Alcyone, Aeoli filia, tardante profectionem ob desiderium affirmavit intra alterum mensem se reversurum : quod ut non posset praestare, naufragio vitam amisit. cuius adventum cum illa desideraret non respondentem tempori destinato et in dies
gravissimo luctu adficeretur, //20// misericordia Iunonis, quam assiduis precibus fatigabat, per quietem //fab 9// [[Liber XI. fab. 9-11. 695]] . . % Somnus enim iussu eius filius ad indicium Morphea imitatorem figurarum missus, cuius frater ab dis Icelos et ab
hominibus Phobetor appellatur, solitus item in varias figuras abire Phantasus . . . Trachina ad Alcyonen dimiserat . . .
coniugem conperit interisse. ex//5//cusso ergo sopore lumen inferre iussit . . . agnitum vere perisse. novissime ad litus decurrit, unde illum dimiserat. et ut
naufragi exanime corpus fluctuari proximo litore prospexit, in figuram volucris Aeolis cessit, quae ab eius nomine vocatur.
in eadem specie corpus Ceycis est versum. hae volucres hiberno tempore per septem dies in //10// mare nidum ponunt
pullosque, qui casus maiorum suorum deplorent, in litore exponunt Aesacus natus Priami, ex Alexirhoe Cebreni //fab 11// amnis filia sub monte Ida furtim editus, urbanum
apparatum cultumque cum silvis et labori postposuisset, incidit in conspectum Hesperies nymphae; cuius captus
pulchritudine dum fugientem per//15//sequitur, causa interemptus eius exstitit. confusa enim timore per ignorantiam serpentem calce pressit, cuius morsu
stricta concidit. eius desiderio Aesacus, ne diutius dolorem sentiret, e monte in subiectum pelagus se praecipitavit; qui
priusquam mergeretur, in avem cessit.
[[696]] LIBER XII.
I Serpens in lapidem
II Iphigenia in cervam
III Cygnus in avem
IIII Caenis in volucrem
V Periclymenus in plura //5//
VI Apollo in Alexandrum
//fab 1 2// Agamemnon Atrei et Aeropes filius, dux Achivorum, cum in
Aulide Iovis sacra ministraret, conspexit draconem in arbore, quae impendebat arae, lapsum ad nidum volucris; cuius octo
pullis con//10//sumptis ab eodem serpente, novissime circumvolante matre aquila, conversas in saxum est. quo prodigio
Calchas, Thestoris filius, augur respondit, per novem annos in Troadem dimicaturos, decimo autem eos Ilio potituros.
fertur autem portus Boeotiae hic esse, ubi mille naves adversis tempestatibus stetissent. morantibus enim Achivis //15//
respondetur a Calchante non ante classes posse moveri, quam Iphigeniam pater inmolasset. quae cum pro re communi ad
aram esset applicata, inter sacrificium obductis nubibus a Diana rapta est et [[Liber XII. fab. 1-4. 697]] pro ea supposita cerva. [Iphigenia supradicta, Agamemnonis filia, in cervam et a Diana est in Tauricas fines translata] Fama
cum //fab 3// per orbem Graiorum adventus ad expugnandum Ilium venisset et in Troade classes apparuissent, primus in congressu bellantium Prote//5//silaus, Iphicli filius, ab Hectore est interemptus. dein
novissime Cygnum Neptuni filium, qui nullo telo interimi poterat ab Achille, cum diu in certamine victoriae contentio esset
et frustra in eum tela eminus iaceret, Menoete Lycio prius interempto, stricto ense persequens praecipitatum supra saxum
eliso gutture pressit. qui prius//10//quam spoliaretur armis ab eo, Neptunus eum parens in volucrem eiusdem nominis
contulit, ne nominis aboleretur perpetuitas Su//fab 4//perato Cygno inter epulas Achilles ceterique Achivum mirantur
corporis duritiam, quod totiens hasta a corpore eius esset repulsa; quae admiratio a Nestore, sene doctissimo, speciosiore
exemplo infirmatur. //15// rettulit enim sua aetate Caenin Elati filiam fuisse, quae propter pulchritudinem a Neptuno
compressa sit data venia ob iniuriam, ut in virum mutata nullo telo intermi possit. huic cum Pirithous Ixionis filius . . .
nuptui interesset ducta Hippodamia et Eurytus inter Centauros vino incitatus in nuptam novam impetum fecisset, ceteri [[698]] prosiluere Lapithae atque Centauri nuptias frequentantes. ideoque caedes cummaxima esset exorta plurimique ex utraque
parte ob raptum matronarum concidissent et quod inviolabilis ille restaret, ab universis, qui ex caede reliqui fuerunt,
novissime impetu facto congestisque in eum arborum truncis spiritum reddere coactum. tamen //5// non inmemor deus Neptunus, a quo speciosum munus acceperat, fab supradictum in volucrem nominis sui
transfiguravit Periclymenus a Neptuno accepta potestate ut se in varias figuras transverteret, cum adversus Herculem
dimicasset et eum varietate formarum vellet eludere, in aquilam transformatus est; quam ille advolantem sibi et //10// in altitudinem se aeris efferentem novissime sagitta traiectum in//fab////6//teremit Neptunus graviter ferens Cygnum filium suum
ab Achille cecidisse et Hectorem defensorem operum, quae ipse posuisset, ab Apolline socio laboris petit, quoniam sibi non
daretur, ut cominus cum eo congredi posset, ut ultor exsisteret. at illo auditis precibus //15// eius inmixtus acie nullique
conspicuus arcum Alexandri in Achillem convertit, ut sagittas vel in eum dirigere posset, talumque, quod fuit in eius
corpore mortale, percussit et interemit.
[[Liber XII. fab. 5. 6 et Liber XIII. fab. l. 699]] LIBER XIII.
I Aiacis cruor in florem.
II Hecuba in canem.
III Memnonides in aves.
IIII Anionis filiae in columbas.
V Orionis filias in
Coronidas.
VI Ambracius in saxum et Molossi filii in aves.
VII Acis in flumen.
VIII Glaucus in deum marinum.
Achille ab Alexandro occiso arma cum peterentur ab Aiace, quia //fab 1// frater patruelis esset, et Ulixe, qui se consilio
potiorem ac virtute indicaret, placuit principibus, ut utriusque gesta erga rem publicam in bello perpenderentur et digniori propositum praemium cum causa ab universo exercitu tribueretur. Cum itaque in
conspectu omnium //15// Aiax virtutem suam, quibus Graios iuvisset, rettulisset, Ulixes consilia sua, quibus communem rem
publicam adauxisset, iuvisset duces quoque, novissime signum Minervae fatale, quod ille extulisset, ostendit. quo Grai moti
cum ante orationem eiusdem perculsi stuperent, ab Aiace arma abiudicata sunt et Ulixi data. qua ille contumelia [[700]] accensus incubuit ensi; ex cuius cruore flos purpureus similis hyacinthi //fab 2// natus est Ulixes postquam Philoctetae sagittas
ipso comitante in castra Graecorum pertulit, quibus Ilium captum est, praeda dives Hecuba Priami coniuinx Ulixi sorte
cessit, quae novissime acerbitatibus interitum Astyanactis et Polyxenae, que in bustis Achiliis fuerat //5// interempta, maerens,
classe Thraciae cum esset appulsa, ex reliquis liberis, qui restabant orbae, Polydorum, apud Polymestora qui quondam
fuerat educatus, putabat incolumem manere; quae dum spatiatur in litore, animadvertit eum exsanguem fluctibus in aridam
eiectum. is autem propter aurum, quod cum infante Polydoro traditum fuerat . . . //10// itaque avaritia ductus Polymestor eum
interfecit et, ut indicia quoque facinoris celari possent, eum in profundo praecipitavit. quod ut Hecuba supradicta, Cissei
filia, conperit, per pollicitationem curavit, ut perveniret ad Polymestorem dicens se velle adicere super quod ante dederat
aurum, quo facilius nati celarentur indicia: et tyrannus verum esse //15// existimans petenti secretum conloquium dedit.
Hecuba nacta lumina [[Liber XIII. fab. 2-4. 701]] ei abstulit; quam Thraces dum persequuntur saxis, versa est in canis figuram Memnon, Tithoni et Aurorae filius, Priamo
ferens auxilium fab 3 ab Achille occiditur. mater ergo precibus pro assiduo officio inducendae lucis ab Iove impetrat, ut in
cineres eius adusto rogo sorores con//5//vertantur in volucres Memnonides nomine. quae memores belli cum quotannis ad sepulcrum eius conveniunt, et inter se
dimicantes sanguine suo manibus eius frequentia parentant et ipsa mater eius matutinis temporibus lacrimas desiderio filii
sui Memnonis transmutat in rorem. quod tamen monumentum in Phrygia constituit patruus eius, ut //10// Hesiodus vult Aeneas
cum patre Anchise et filio Ascanio pro//fab 4//fugus Delphos venit. hic ab Anio, sacerdote Apollinis, recipitur hospitio, quibus indicat quinque se filiarum parentem orbum relictum. Andrum enim, a quo Andros insula, reliquisse patriam.
huic ut Apollo dederit augurium, sic Liberum dedisse virginibus, ut contacta //15// manibus earum in segetem, vinum
oleumque verterentur. eas, Agamemnon, ut caelesti munere exercitum alerent, cum vellet abducere, in insulam eandem
Andron profugisse. hinc rursus ne vinculis inligatae raperentur potentia regis Agamemnonis, Liberi numen effecisse [[702]] ob misericordiam et muneris sui causa in columbarum speciem //fab 5// transtulisse Discedentes ab Anio Anchises et Aeneas
invicem munera dant et accipiunt. in quibus fuit crater Aeneae datus ab Alcone Lindio caelatus, Anius autem a Therse
Boeotio acceperat; in quo exsculptae erant Thebae et Orionis filiae, quae pro populo Thebano //5// passae erant inmolari. et harum rogi cum cineribus adusti essent duo adulescentes inde increverunt, qui virginum Coronidae
nomine //fab 6 (6 et 7 Muncker)// nominati Petens insulam Cretam et hinc Italiam supradictus ut aliquando errorem positis sedibus finire
posset, multis regionibus transitis Ambraciam adeunt a dis per certamen petitam, in qua Ambracii //10// imaginem in saxum conspiciunt figuratam. hinc in Chaoniam, in qua oraculum lovis, delati adspiciunt Molossi regis filios,
qui ne flamma consumerentur, inmortalium numine factum est, ut in avium figuras //fab 7 (8 M)// transmutarentur Acis, Fauni et
Symaethidis nymphae filius, Galateam, Nerei et Doridis filiam, cum diligeret nec minus ipse ab ea peteretur, //15// Cyclops, quia copia eiusdem nereidis nulla fieret, quod feritas eius [[Liber XIII. fab. 5-8. 703]] ei invisa esset, incensus furore spelunca relicto patre prosiluit vagatusque, per silvas conspexit Galateam gremio Acidis
residentem; avulsum scopulum Aetnae in eos eiecit, cuius vim exterrita Galatea subiecta mari mersa est. Acis autem, qui
effugere impetum eius non potuit, //5// obrutus saxo est. cuius cruor numine eiusdem Galateae in flumine eiusdem nominis sui, quod est in Sicilia, versus est,
cuius liquori se iunxit voluntate Glaucus Anthedonis filius piscator, cum speciosos //fab 8 (9 M)// pisces cepisset et eos vellet
recentissimos in urbem ferre, in opaco loco proximo mari eos, dum requiesceret ac retia siccarentur, sub //10// recentissimam herbam exposuit. at illi vigore eius sucoque contacti recuperato spiratu, quem amiserant, merserunt se in
profundum. at Glaucus experrectus, existimans vim quandam divinitatis esse in herba, ipse quoque ieiunium polluit
alienatusque mente ex alto se praecipitavit in pelago, sed inter deos marinos receptus; qui ut Scyllam, //15// Crataeidis filiam,
eodem mari versantem conspexit, pulchritudine eius accensus est. quam ne alloqui possit, mari recondita est
[[704]] LIBER XIV.
I Scylla in feram.
II Eadem in saxum.
III Cercopes in simios.
IIII Sibylla in vocem. //5//
V Socii Ulixis in feras.
VI Idem in homines.
VII Picus in avem.
VIII Socii eius in feras.
VIIII Canens, Pici uxor, in locum. //10//
X Diomedis socii in
aves.
XI Apulus pastor in oleastrum.
XII Naves Aeneae in nymphas.
XIII Nereti rates in saxum.
XIIII Ardea Turni in avem. //15//
XV Aeneas in deum.
XVI Vertumnus in anum.
XVII Anaxarete in lapidem.
XVIII Romulus in Quirinum.
XVIIII ]Hersilia in Horam. //20//
//fab 1// Glaucus Anthedonius supradictus Scyllam circa Siciliam conspicatus cum adamasset et quia nollet sequi appetentem, venit
ad Circen obsecrans, remedio ut amanti succurreret. quem illa non levi cupiditate contra eum nequiens a proposito
retardare, amorem incidit dicens quae esset, quae sibi praeferretur. instructa enim Hecatae //25// [[Liber XIV. fab. 1-4. 705]] carminibus venit in locum, in quo Scylla ablui consueverat. venenis inbuit, quibus illa tenus pube est efferata, ut amantibus
odio ac timori esset (quod ob factum illa postea in Ulixen amatum ab ea exercuit saevitiam), quod Glaucus factum hoc a
Circe dolenter tulit //5// Docet eandem Scyllam transformatam esse in saxum, ne Aeneae nocere //fab 2// possit naviganti in Italiam Cercopes propter
fraudem scelusque, //fab 3// quia bonis semper insidiatores fuerunt, perosi ab Iove, ut qualem animum habuissent, talem et
speciem post obitum indicarent, in simias conversi sunt. itaque Inarimen insulam proximam, quam ei //10// incoluerant, Pithecus a nomine Graeciae possedit Apollo, Iovis et //fab 4// Latonae filius, Sibyllam Glauci filiam cum
diligeret, pro concubitu optandi veniam tribuit. at illa in longum victura tempus, spatians in litore hausto pugno harenae petit tot annorum spatium, quot partes eius dinumerare posset. igitur praestata fide ad
tempus, senectute //15// dilapso corpore relicta est vox, quae Sibyllam indicaret. deus vero voluisset non morari in eo munere,
sed illa neglexit dei voluntatem [[706]]//fab 5// Aeneas iter in Italiam tendens ad Laistrygonas venit, ubi Macareus Neritius comes Ulixis apparuit % congressusque
est comitatum. itaque cum exposuisset apud Cyclopem Achaemenides, quae essent passi socii, similiter et ille cum comite
Eurylocho, a Circe qui potione accepta in varias figuras commutati sunt; ac novissime Ulixes //5// remedio Mercurii ibi venit
et socios recuperavit; ex eo Circe iunxit se ei in matrimonium. monuitque Aenean, ne litoribus Circes acce//fab 7//deret Picus
ex progenie Saturni, rex Tyrrheniae, quae postea Italia dicta. hunc propter eximiam pulchritudinem cum % album postea
Tyberis nymphae item Almone qui Numiciam cantu diligeret et ille //10// unius igne premeretur ac Veniliae filiae nomine eius
propter notitiam carminum Canens . . . contigit ut in agrum Laurentem veniret. et Circe, Solis filia, in eodem agro spatians
Pici pulchritudine . . accedere nequiret, quem elusum imagine ferae . . . solitudine cum includere nequiret, ut aliquando
solverentur cupidine ... profugientem, quia iugali //15// amore animi se iunxerant, ne specie sua cuiquam gratus esset, in [[Liber XIV. fab. 5-11. 707]] volucrem sui nominis eum mutavit. sensum hunc similiter Achaemenides Aeneae refert Socii quoque Pici requirentes
ducem, ne //fab 8// viribus in noxiam saevirent, contacti venenis in varias species abiere Uxor quoque Pici Canens desiderio viri secundum Tiberim deflens //fab 9////5// casus amissi extabuit, ita tamen, ut locus
memoriam nominis posteris praeberet: Canens nominatus est Nec minus refert Macareus //fab 10// insolentiam sociorum erga
Venerem, Aeneas adversus Rutulos pro Latino dimicantes ab Euandro cum auxilium petisset et Turnus Venulo legato a
Diomede, qui sub Dauno Iapyge rege domicilium //10// posuisset, negante eo quod pro Aenea adversus Venerem stetisset vulneratamque a se inimicam haberet. comites eius
contemptu deae cupientes proficisci in bellum inmani volucrum figura decepti substiterunt. eorum nomina Acmon Lycus
Idas Rexenor Nycteus, quae volucres albi coloris cygni sunt Dauniae regionis locum arboribus obumbratum //fab 11////15// Pan
Mercurii filius tenuit, quem postea nymphae accoluerunt. has pastor Apulus cum procacibus maledictis terruisset, itaque ne
amplius linguam in propatulo haberet, numine earum in arborem oleastrum extabuit. [[708]]//fab 12// et ita factum est Turnus adversus Aenean pro Lavinia sponsa dimicans cum classibus ignem inferre conaretur, Mater
deum quia ex Ida monte Phrygiae sacrato essent factae, impetratis precibus ab Iove in nympharum speciem convertit, ut dearum marinarum numerum //fab 13// augere possent effecit Naves Aeneae docet
ex recordatione laborum //5// suorum in speciem nympharum versas voluntate Neretique navem vidisse dicit in naufragio,
item Aleinoi Pelasgos portantem saxo //fab 14// durescere Turno ab Aenea interempto Ardea urbs, regnum, Turni, incendio in cinerem redacta, ex quo volucris
emersa est, quae patrio //fab l5// eius nomine vocaretur a posteris Ardea Venus ut animadvertit //10// Aenean filium laboribus
exhaustis ad finem venisse aevi, petit ab Iove patre, ut promissis fidem faceret. cuius ille precibus auditis efficit, ut in agro Laurenti flumine Numicio ablueret mortalitatem, interque indigetes deos referretur, ita ut a posteris sicut ceteris
diis sacra ei //fab 16// administrarentur Tiberinus, Albanorum rex, Tusco amni Albula //15// mersus interiit ac nomen fluvio
reliquit. item Aventinus, a quo mons, [[Liber XIV. fab. 12-17. 709]] urbis Albae accepit imperium. sub hoc Pomona hamadryadum nympharum, hortorum cultrix feliciumque arborum, cuius
nomen pomaria obtinent, fuit. hanc cum Vertumnus diligeret solitus in varias figuras mutare et ea refugiente concubitum
sollicitudine adsidua //5// ureretur, novissime in anum versus est eique multa rettulit, quibus feminae flecti solerent, ut sibi iungeretur. ipsa autem
perseverante in proposito novissime refert quoque fuisse Cypro Anaxareten, quae propter superbiam punita fuisset a
Venere, versusque in suam formam concubuit cum ea Vertumnus In insula Cypro Anaxarete ex //fab 17////10// progenie Teucri
Salaminii forma ceteras gentis eiusdem supergressa, sed, ut pulchritudo eminens, fuit propter adspirationem virorum
abominanda omnibus. quam cum Iphis eiusdem civitatis amore diligeret neque aditum ad eam sibi omni tempore occursanti
ac deferenti casus suos, quod in tam gravi sorte incidisset . . ad extre//15//mum, ne diutius doleret, noctu clam ante fores
puellae suspendio se liberavit. cui cum funus pro dignitate fortunae per publicum maxima [[710]] frequentia duceretur et illa patientissime ex superiore parte domus prospiceret, ob nimiam crudelitatem animique duritiam
in vestigio sui a Venere saxo durata est, ita ut apud Salaminios species eius Prospicientis Veneris nomen acceperit. dehinc
Vertumnus rediens //fab 18// in suam speciem Pomona potitus est Post Amulii ac Numitoris, //5// Albanoram regum, interitum
Romulus urbis a se conditae cepit imperium. qui cum adversus Titum Tatium pro raptu virginum dimicaret, hostis
appropinquavit patriae. quod ut Venus praesensit, portis obseratis una patefacta est Tarpeia virgine prodente patriam.
Venus pro filii incolumitate a nymphis, quae proxime lanum erant //10// geminum, petit auxilium. data ergo venia secundum portam, quam Sabini irrupturi erant, recluso fonte scaturientes aquae,
quae latuerant, humo sparsae pressius hostem averterunt; victoriaque Romulus rebus urbis conpositis iura reddens populo,
sicut petierat mater, raptus in //fab 19// caelum est, ita ut Quirinus novo nomine vocaretur Hersilia, //15// coniunx Romuli, cum
fleret amissum coniugem, a Iunone ei post [[Liber XIV. fab. 18. 19. 711]] data inmortalitate Hora Quirini nuncupata est, quorum templa a populo Romano in colle Quirini constituta sunt.
[[712]] LIBER XV.
1 Calculi nigri in candidum colorem
2 Animae in varias species
3 Panthus in Euphorbum
4 Tempora in species
5 Amnis Lyciae in regionem mutatus
6 Erasinus amnis in regionem similiter aliam
7 Caicum flumen in regionem aliam similiter
8 Amasenum fluvium in terrae
speciem
9 Anigrum flumen dulce in aquae amaritudines //10//
10 Hypanis amnis in aquae amaritudinem similiter
11 Antissa et Pharos insulae in scopulos mutatae
12 Leucades insulae tres in montium species et Zancle insula in scopulum
13 Helice et Buris insulae in scopulum similiter
14 Tumulus Troezena in aream mutatus est //15//
15 Lacus in Africa Hammonis in glaciem convertitur
16 Lignum in Athamanta a tactu aquae in ignem
17 Flumen Ciconum bibentes in lapidem mutantur
18 Crathis amnis
colorem in varium vertit
19 Salmacis fontem qui contigit, in mollitiem vertitur //20//
20 Lacum Aethiopiae qui bibit, in insaniam vertitur
21 Clitorium fontem qui bibit, odium vini capit
22 Licestium amnem qui bibit, in ebrietatem convertitur
[[Liber XV. 713]] 23 Aqua in urbe Phenea in varias vertitur
24 Symplegades cautes in Ponto in petras redactas
25 Aetna, mons Siciliae, in ignem
26 In Palene urbe Tritonides a tactu in aves
//5// 27 Scythides feminae a tactu immutatae veneni
28 Ex vitulis apes nascuntur
29 Ex equo crabrones
30 Ex cancro scorpius
31 Ex tineis agrestibus papiliones //10//
32 Ranae ex limo producuntur
33 Ex carne ursae effigies eius apparet, postea lambendo efficit
34 Apis initio vermis, post in suam speciem venit
35 Aves ex ovi vitello prodentur
36 Ex medulla humana angues nascuntur //15//
37 Phoenix avis ex sanie sua aliam progenerat
38 Hyaena fera in varias figuras
39 Animal ventis in varias species
40 Lynces Liberi ex urina in lapidem
41 Coralium, lapis sub aqua mollis est, extra durescit //20//
42 Gentium species in varias
43 Numa Pompilius in aera
44 Egeria post mortem mariti Numae in vallem Aricinam se contulit lugens
45 Hippolytus in deum Virbium
[[714]] 46 Egeria nympha, coniunx Numae, in fontem
47 Glaeba in puerum eundem Tagen nomine
48 Iaculum Romuli in arborem
49 Cipi frons in cornua
50 Aesculapius in draconem
51 Caesar in stellam
Myscelus, Alemonis filius, procreatus Argis, cum quieti se dedisset, Hercules visus est, qui eum moneret, ut patriam
relinqueret et secundum Aesarem amnem consideret. qui cum facere extimesceret, quia lex vetaret deserere patriam et in
aliam civitatem transire, rursus //10// admonitus est. metuens itaque penates suos destituit ideoque in iudicium publicum est
devocatus. et cum partem pro se populi, partem adversus se haberet, iudicaturis calculi albi ac nigri dati sunt, ut atri
damnarent, candidi absolverent. Myscelus itaque praetimens periculum capitis Herculem invocavit, ut laboranti sibi, quia
eius //15// iussis obtemperasset, ferret auxilium; cuius preces non in cassum abierunt. nam cum calculi more patriae urna
effusi diducti essent, omnes apparuerunt in colorem album conversi. quam, ob rem ille metu liberatus per lonium pelagus
navigans cum Italiam venisset et Aesarem amnem attigisset, sicut praeceptum erat, urbem constituit //20// eamque a proximo
tumulo, cui Tares Neptuni filius subiectus erat, //fab 2// Tarentum nominavit Pythagoras Samins tyrannidem fugiens cum patriam
reliquisset, in Italiam venit et quae didicerat de rerum [[Liber XV. fab. 1-4. 715]] natura mundique ad modum saeculi aurei docet, ad usus terra necessarios cuncta praebente, saeculo nefas esse animalibus
vesci, quae essent consanguineae animae mortalium in proximo tempore et corporibus transfunderentur. postea paullatim
concessum est, ut //5// maleficis ferae dolis interceptae occiderentur et mansuetarum fetus, sues, quod fruges satas eraerent, item capri, quod
vitem maturam praccerpere assuevissent, ne fructus crescerent Pythagoram eundem //fab 3// inducit referentem cuncta rerum
temporibus inmutari, siquidem ipse annus vertatur in quattuor species, veris, aestatis, auctumni et//10// hiemis; et quae nascuntur, quoniam in initio prodita teneras inmaturasque species habeant, deinde res crescendo
robustae aetatis, novissime senescentis esse. se quoque memoria tenere bello Troiano Euphorbum Panthoidem fuisse et
posteaquam a Menelao sit occisus in bello, animam eius in se esse transfusam clipeumque eius, dum //15// in aetates ductus sit, quo usus esset in bello, in templo Iunonis Argivae cognovisse Ipsa quoque initia quattuor, ex quibus
//fab 4// generantur omnia, transfigurari motibus suis. resolutam enim tellurem in aquas abire, attenuatam efficere ignem, rursus per eundem ordinem retexi, spissatam enim in aera uerti, hunc in aquam,
hanc in terram [[716]] abire ceteraque rerum perinde variari, quae tempus aut natura vix acceptas ab initio facies cogat amittere; eadem fluminibus
etiam, //fab 5// fontibus ac terrenis locis accidere Amnem Lyciae consumptum //fab 6// ostendit alias apparuisse, alias non Erasinus diu refluens postea //fab 7// Argis est redditus voluntate Iunonis Caicum flumen Mysiae aliis //fab 8// nunc ripis, aliis in initio fluxisse fertur Amasenum flumen Siciliae //fab 9// intumescere, refluere, interdum siccari Anigrum flumen iocundissimam aquam sitientibus praestitisse, posteaquam centauri ab Herculis sagittis confecti cruorem in eo abluerint, aspero advenientes fugasse //fab 10// odore Hypanium Scythiae amnem amari factum liquoris, cum fuerit //10// in initio dulcissimi, ob seminarium Scythiae regionis eiusdem //fab 11 12// Antissa et Pharos, item Tyros in Phoenice, insulae fuerunt Item Leucades insulae tres fuerunt, nunc a fluctibus
relictae. item Zancle coniuncta Italiae nunc freto discriminatur; propterea id contigit, quod //fab 13// Latonae sedes est ibi
negata Helice et Buris, Achaiae urbes, ponto //15////fab 14// voratae sunt Tumulum secundum Troezenam urbem in aream [[Liber XV. fab. 5-25. 717]] redactum eruptione spiritus, qui terrae increverat Lacus in Africa //fab 15// Hammonis solis ortu frigescit obiectuque solis
calescit, postmodum in glaciem vertitur In Athamanta lignum tenuata luna admotum //fab 16// fonti accenditur Flumen quoque apud Ciconas est, ex quo qui //fab 17////5// bibit, in lapidem convertitur Crathis amnis confinis Sybari capillos //fab 18// aurei coloris efficit Salmacis fons in Caria
contactu. sui liquoris //fab 19// cogit in mollitiem corporis obscaeni verti; beneficio Mercurii et Veneris dicitur esse factum Lacus est in Aethiopia, hausto liquore ad //fab 20// sitim sedandam aut in insaniam aut in soporem vertit Clitorius //fab 21////10// fons in Arcadia vinum in odium adducit, quod Melampus, Amythaonis filius, Proetidas cum ab insania liberasset, novissime remedia in eum proiecisse
fertur Lyncestius amnis Thraciae hanc vim obtinet //fab 22// potestate mutata, ut aquam eius bibentes ebrii fiant In Arcadia //fab 23// secundum Pheneon urbem aquae feruntur, quae potae nocte nocent, luce [[718]] //fab 26// riguerit In Pallene, quae sub Aquilone iacet, Thraciae homines dicuntur in volucres verti, novies cum in Tritonicam
paludem mersi //fab 27// sunt Scythides, in Scythia feminae, venenis sparsae corpora //fab 28// inmutant Ex vitulis apes nascuntur, quas Aristaeus fertur inve//fab 29//nisse Ex equo crabrones nasci potuisse primum proditur Can//5////fab 30//crum demptis bracchiis si terrae subicias, scorpius nascitur Tineae//fab 32// agrestes, quae folia filis intexunt, in papiliones vertuntur Ranae nascuntur ex limo sine pedibus, mox natando pedes
increscunt //fab 33// Ursae carnem pariunt eamque lambendo in figuram sui convertunt //fab 34// Apes in initio truncae ut vermes nascuntur, postea corporis partes ac //10////fab 35// pennas accipere produntur Pavones,
qui in tutela Iunonis habentur, item aquilae Iovis columbaeque Veneris et ceterae volucres ex //fab 36// media parte ovi, quae vitellus vocatur, videntur nasci Ex medulla//fab 37// humana in sepulcris angues proseminantur Phoenix in Assyriae finibus nido ex odoribus facto, cum est senectute
pressa, supra re//15//cumbit, ex cuius sanie alia renascitur et viribus roborata nidum in urbem effert Solis ibique in templo eius monumentum patris reponit //fab 38// fertur enim quinque aetatis saecula replere Hyaena fera ex [[Liber XV. fab. 26-46. 719]] femina in marem vertitur Animal ventis et aura nutritum quod//fab 39//cumque contigit coloris eiusdem efficit Lynces, Liberi tutela, //fab 40// urinam vertunt in lapidem Curalium lapis sub aqua mollis est, //fab 41// extra durescit Significat gentes variari in species deorum volun//fab 42///5//tate Numa Pompilius propter scientiam rerum a populo Romano //fab 43// in regnum est receptus. cuius praecepta cum ante
dictis haec sunt: quaecumque nascuntur, haec crescendo et senescendo transmutari in dissimiles species et post obitum sic
consumi, ut aut in terram abeant, qua corpora sunt, aut in acra, qua spiritu contineri videntur. porro //10// Helenus, Priami filius, refert Aeneae urbis conditae positionem Egeria post mortem mariti Numae in vallem Aricinam se contulit //fab 44// lugens Rippolytus cum propter novercale odium
propulsus esset //fab 45// patria et Troezena proficisceretur, ex inproviso mari elatus taurus, sicut parens optaverat, gravissimum ei obiecit timorem. exasperatis //15// equis tractus interiit. quem Aesculapius Dianae voluntate, cuius initio comes fuerat, reduxit ad superos. hinc eiusdem deae revocatus in nemus Aricinum mortalitatem exuit. a converso itaque nomine deus Virbius est nominatus Egeria nympha Numae Pompilii coniunx //fab 46// [[720]] proditur; quae post viri interitum cum se in nemus Aricinum contulisset, ibi questu adsiduo deflet casum viri fatigans
Dianam, eius regionis incolam, adsiduo fletu. novissime lacrimae eius ab eadem dea transmutatae sunt in fontem, qui ex
eius nomine nuncupatur //fab 47// Egeria Cum in Tyrrhenia, quae postea Italia dicta est, quidam //5// arator iustum opus in dies
redderet, presso vomere glaebam opinione sua ponderosiorem excitavit; cuius dum miratione premeretur, animadvertit eam
in figuram pueri esse transmutatam, qui, Etruscorum lingua Tages postea nomine, futurorum scientiam inveniret //fab 48// Romulus, Martis et Iliae filius, cum venaretur, ex monte Aventino //10// persequens aprum fugientem iaculo fixit, quod
protinus in colle Palatino haeserit. locus eius montis Scalae Caci, cuius ima pars specu adeo depressa terrae est et conprehensa radicibus. effectum est no//fab 49//vissime, ut in arborem cornum incremento
conversa sit Cipus Genucius ab hoste victor revertens priusquam triumphans portam in//15//traret, animadvertit cornua sibi
in temporibus enata. quo prodigio exterritus haruspices cum consuluisset, responsum est, eum, si in urbem intraret,
regnaturum. quod ille aversatus patribus convocatis indicavit; ac cum perstitisset patriae numquam se tyrannum futurum,
decretum est ei universorum consilio tantum agri, quantum uno die aratro //20// [[Liber XV. fab. 47-51. 721]] posset circumdare, portaque, qua intraturus fuisset, insignis gratia ut aeneis cardinibus aptaretur, in qua ad memoriam
posterorum cornutum caput eius exsculperetur Gravis pestilentia Romanis cum //fab 50// incidisset et maxima trepidatio urbem
terreret, per legatos oraculum//5// Apollinis consultum est. ex quo responsum, ut Asclepium Epidauro accersirent; nobilissimique legati cum simalacrum dei petitum ad Epidaurios missi essent, stupentibus admiratione deus in draconem, versus per medium Epidaurum lapsus
navem legatorum conscendit; cum quibus vectus Romam ut delatus est, insulam Tiberis ingressus //10// est ibique se virgultis
occuluit, qui locus Draconis vocatur Ovidius //fab 51// opere peracto docet se a chao principium cepisse et ad Caesarem
deduxisse, quem gentibus orbis devictis Venus ab inimicorum insidiis avertit; inque filium eius quod epigramma
conpeteret, a nobis tale conpositum est.
Back to the Beginning